Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864
Index
- 21 « non diu servabat; rarsus enim in desei'to Ziph contra eum aciem duxerat. Interim noctu Saulo et eius Vigilibus in castris dormientibus, Dávid cum Abisai usque ad Saulum penetravit, eum tamen nec ipse percussit, nec ab Abisai occidi permisit, schyphum et hastam eius abstulisse contentus, e quo Saul Davidis nobilem animum rursum expertus est, illique securitatem pollicitus fűit. Quae tamen pollicitatio novis semper persecutionibus violata, pro Davide non fűit magna consolatio. Quapropter opportunum duxerat: iterum fugere, etquidem ad Philisthaeum Achis, a quo urbem Siceleg in proprietatem obtinuit. Interim instabat ultimum Sauli cum Philistaeis bellum. Saul in maximis angustiis constitutus, mulierem Pithonissam in Endor adiit, ubi, Deo sic volente Sámuel apparuit, qui Saulum edocuit altéra die moriturum, quia in delendis Amalécitis Domino non obedierat. In hoc decretorio bello, potuisset Dávid occasione uti, seque hostibus Sauli adiungere, se tamen ab exercitu Philistaeorum retraxit, reversus est in Siceleg et Ammonitas, qui oppidum vastabant et diripiebant compescuit. Interim bellum cum Philistaeis pro Saulo tristem finem habuit, siquidem Saul in monte Gelboe, ne ab incircumcisis Philistaeis necaretur, gladio suo irruens est mortuus. Jonathas cum duobus fratribus iam prius interfectus est. Sic cecidere fortes in Israel, arma regis Sauli deportarunt Philistaei in templum sui idoli in Astaroth, corpus autem eius suspenderunt in muro oppidi Bethsan. Sed vero incolae Jabes-Galaad, ne corpora Sauli, et filiorum eius profanarentur, ea ex Bethsan furto abiata, in Jabes-Galaad combusserunt, ossa vero ex igne residua in nemore Jabes sepulta sunt. Cum hoc lugubri eventu finit liber primus Regum. In libro vero secundo, immediata huius históriáé continuatio sequitur. Dávid circa tempus pugnae in Gelboe fűit in Siceleg, illuc currebat iuvenis Amalecita, qui eidem mortem Sauli et filiorum narraverat addito commento , quod Saulum in angustiis mortis constitutum ab eo provocatus ipse interfecerit. Dávid vero hunc iuvenem eo, quod Christum Domini occidere non fuerit veritus, illico interfici iussit. Et super dilecto amico Jonatha, super Saulo, sed et super ceteris fortibus Israel, doloris vehementia tactus cordialibus lamentis planxerat. Nec his contentus Dávid, verum quamprimum per Tribum Juda in regem unctus est, mox missis nuntiis, incolas Jabes-Galaad collaudaverat eo, quod Sauli, et filiorum corpora prostitutioni Philistaeorum subducta, sepeliverint. Ast nobilem Davidis animam paulopost nova tempestas afflixit. Abner siquidem, antea militiae praefectus sub Saulo, propter exiguam apprehensionem, omnem suum influxum in id convertit, ut 11 tribus a Davide averteret, et residuo Sauli filio Isboseth adstringeret, in qua quidem perturbatione complures caesi sunt, ex parte Davidis Joabo, ex parte Isboseth Abnero ducum officio fungentibus. Interim Abner ad partes Davidis transgressus, ab eodem in Ilebron pacifice exceptus est, sed a Joabo interfectus, in Iiebron honorifice sepultus, et luctu quoque honoratus est. Interea duo fratres rati se quiddam magni ad lucrandam Davidis gratiam praestituros, idcirco dormientem Isbosethum occidunt, eius abscissum caput in Hebron ad Davidem perferunt, ab eo vero dignam sui parricidii tulere sententiam, nam ambo interfecti sunt, caput vero