Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864
Index
- 19 tate probata pro evicta habetur, eo evidentiora sunt baec Sanctorum Patrum pro praesentia reali testimonia, quia hi ut Religionis doctores atque Ecclesiae catholicae Antistites opMme nosse imo alios docere debebant, quid de hoc fidei articulo christiani tenendura habeant. — Nec difíitendum, k) Quod iam in primitiva Ecclesia, quae alioquin tam multis divinis beneficiis clara exstitit, singularia divinae providentiae fuerint concessa dona, e quibus velut factis qxtraordinariis huius Sanctae fidei veritas luculenter constat. Sic aetate S. Cypriani , mulieri volenti ad sumptionen Eucharistiae profano se pane reficere, panis in lapidem versus est. Ex aetate S. Chrysostomi constat puerun haebreum casu Eucharistia refectum, et per Patrem suum in ardentem fornacem proiectura miro modo salvatum fuisse. His tamen mariculis adhxic mirabilior est salutaris Eucharistiae suinptionis fructus et sane. 1) Pro fide de reali praesentia praecipuum argumentum petitur a mirabilibus illis effectibus, quos Sacrae Eucharistiae sumptio iam in primis fidelibus produxerat. Testes habemus gentiles de eminente puritate morum, quam primi fideles praesetulerunt, elucebat in illis singularis charitas, qua semet iuvabant invicem; obedientia eorum erat exemplaris, comprehensi licet et male tractati nunquam reluctabantur; patientia animi in adversis pláne singularis, quia cum tranquillitate animi gerebant omnia adversa; item serenitas et mansvetudo pláne inaudita, qua gravissimos cruciatus pertulerunt. Erant haec omnia effectus divinae gratiae, cuius fontem in Eucharistiae sacramento invenerunt. Indeque a mensa Domini recedebant tanquam leones fortes, et formidabiles ipsis bestiis. Vivebant contenti, licet omnibus spoliarentur; raptati ad suplicia non despondebant animum, quia amor Jesu in eorum corde regnaverat, et fortitudinem supernaturalem a Salvatore acceperunt in sumptione Sanctissimi. Ab hoc tam stupendo effectu ad fidei primorum saeculorum divinitatem manifeste concludere licet. Denique quod omnium succedentium aetatum testimonia attinet, a prima traditione usque praesentem diem iugiter currunt documenta, quae hanc divinam íidem probant. Ecclesia catholica Sanctissimo Eucharistiae Sacramento semper adorationis tributum exhibuit. Haereses oppositas semper condemnavit. Concilia generalia, et particularia hanc íidem semper astruebant, et signanter Concilium Tridentinum gravissime asseruit. Scriptores pláne innumeri in huius fidei tesseram splendidos intellectus sui partus vulgaverant. Basilicae in quarum admirationem orbis consurrexit ostendunt íidem, qua in nostris ecclesiis Deus-homo habitare creditur. Per hanc íidem bella superata, insectationes liostium declinatae, pietas imperantium demonstrata est. Pro huius fidei incremento festum splendidissimum introductum, confraternitates erectae , Uniones altarium provectae, pastorales litterae Antistitum et Apostolica Scripta edita sunt. Quae omnia clamant: sanctam esse, semperque veram íidem, qua creditur Christum Deumhominem in Sanctissimo Sacramento praesentem esse, cui honor, laus et glória.