Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

1857.Nr. 1843ad Vos exaratarum locuti fuimus. Agite igiturFratresFiliique dilectissimi, ut pro Vestro zelo, pro immortalium animarum salute huic muneri assiduam operáin impendatis. Curate, utin pube scholastica major semper succrescat rudimentorum religio­nis cognitio, ut prima praecipue communio debita cum dispositione peragatur, ut ado­lescentes ea, quae ad Sacramenta debite suscipienda pertinent rite apprehendant atque ipsi quoque adultiores fideles ea, quae ad veram vivamque fidem attinent, penitius in­telligant, sacrorum sermonum sensum rite assequantur ac ex iis solidos verae pietatis referant fructus. Alterum quod in populo íideli majorem in modum promovere oportet est, ut í'amiliarem vitám suam ad normás religionis componant. Ubi namque in familiari vita religio negligitur et parentes cultum domesticum intermittunt, ibi proles feros induunt móres et parentibus obedire renuunt; solvuntur ibi ipsius naturalis dilectionis vincula, collabitur pax, increscunt jurgia, intolerabile jugum fit vita terrena, et tota sensim subvertitur temporalis ac aeterna salus. Quamvis autem probe noverimus, quod ad re­vehendam stabiliendamque in familiis domesticam pietatem multas necessum sit concur­rere causas, cumprimis vero sollicitam ab ipsis parentibus impendendam curam: nihi­lominus nostras quoque Fratres Filiique dilectissimi partes, docendo, excitando, hor­tando, opportuna consilia suggerendo strenue eo conferre oportet, ut prisca fidelium devotio et pietatis exercitia domestica cum suis salutaribus fructibus amplius revi­viscant. Domestica sane pietas multum etiam conferet ad restringendum ac pedetentim eliminandum, — quod cum ingenti salutis clade inter fideles nostros grassatur — atrox blasphemiae peccatum, cujus virus in dies amplius serpit et quod jam non modo viro­rum, sed et juvenum ac puerorum, imo, quod pláne horrendum est, ipsarum quoque matrum ora ac corda pervadit. Per hoc malum, quod gravi cum offendiculo doloreque proborum palam caput extollit, acies quasi formatur pugnantium contra Deum, in quo vivimus, movemur et sumus. Quam parum meminerunt infelices hujusmodi mortales Dei beneficiorum, quae ab eodem quotidie accipiunt, quantopere vilipendunt Dei maje­statem, quam Angeli atque Archangeli laudant et. venerantur, Nostrum est Fratres Filii­que dilectissimi, maxima qua possumus sedulitate pastoralique zelo huic malo occur­rere, hortari, dedocere, ad concipienda pia proposita inducere , Sodalitatem de Imma­culato Corde B. Mariae Virginis in hunc perinde finem convertere, et adhibere quaevis salutaria média, quae prudentia pastoralis suggesserit, quo sic tandem eliminetur a fini­bus nostris hoc malum, quod tantarum calamitatum fontem constituit. At vero inter haec gravissima, quae lugemus fidelium mala lenimen quoddam attulerunt relationes Nobis de eo praestitae, quod illorum infelicium numerus, qui se Nazarenos vocitant tandem decrescat imo sensim deficere incipiat. Attribuimus hoc di­vinae gratiae, quae errantes ad veritatem redire compellit, pastorum item vigilantiae, qui pro animarum sibi creditarum salute opportuna adhibent média. Pergite quaeso di-

Next

/
Thumbnails
Contents