Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864
Index
- 9 — lectissimi Filii, ubi haec Secta adhuc nefors latét, omnem meliorem adhibere operám, ut quicunque illius erroribus adhuc irreriti forent, iisdem relictis ad rectum veritatis tramitem redeant. Quia vero errantes hi non tam argumentis, quam potius gratiae pondere vincuntur, hanc pro illis exorare ac generatim piis ferventibusque precibus impetrare adnitamur, ne ulla animarum curae nostrae creditarum pereat, sed omnes ad optatum salutis portum perveniant. Occasione hac Fratres Filiique dilectissimi, attentionem Vestram provocandam esse censui ad nóvum molimen contra fidem christianam libello per Ernestum Renan sub titulo „Vita Jesu" lingua gallica edito attentatum. Esto autem libellus ille commenta duntaxat pro arbitrio conficta et appodicticis historiarum monumentis e diametro opposita contineat, superficialisque adeo sit, ut graves prudentesque conturbare aut pláne seducere nullatenus possit; quia tamen libelli illius auctor divinitatem Jesu Christi impugnando, fundamentum religionis christianae suífodere nititur, quia item multi semper reperiuntur, qui a veritate quidem auditum avertunt, ad fabulas autem convertuntur: ideo necessum esse existimabamus omnium et singulorum Yestrum sollicitam attentionem et vigilantiam in perniciosum hoc opus eo magis dirigere, quod illud etiam in linguam patriae nostrae translatum et isthic quoque propagandum multiplicia fidelium saluti detrimenta possit inferre. Supervacaneum vero esse arbitramur, ut adversus libelli illius commenta multa coacervemus rationum momenta. Lumine enim fidei illustrati ac insuper scientia Sanctorum imbuti, de Jesu Christi divinitate adeo sumus convicti, ut pro ejusdem testimonio vitám quoque si necessum foret immolare eo minus ambigeremus, quo certius tenemus, non esse in alio aliquo salutem nisi in Jesu Christo, neque dátum esse sub Coelo aliud nomen, in quo nos oporteat salvos fieri. Nec immerito, omnes enim eventus, a creatione mundi usque praesens tempus, divinitatem Jesu loquntur et in Salvatore Jesu Christo concentratur totius nostri generis história, deberentque cuncta, quae historicae auctoritati innituntur figmenta dici, si fidei de divinitate Jesu Christi negetur veritas. Hic Jesus Salvator noster, quadraginta a lapsu primi hominis seculis exspectatus, per Prophetas praesignatus, tandem in plenitudine temporum ante octodecim abhinc secula in mundo comparuit. Natus hurnili loco, mox. timorem incussit iniquo Regi. Duodennis coelestem sapientiam ipsi legisperiti mirantur. (Luc. 2, 47.) In ejus doctrina mira est simplicitas, superna suavitas et coelestis unctio. Adversariorum suorum argutissimas reflexiones divina sapientia solvit. et infensissimorum hostium animos adeo sibi devincit, ut palam faterentur, nunquam fuisse hominem ita locutum, sicut Jesus fűit locutus. Nathanael vix eum conspicit subito exclamat: Magister, Tu es filius Dei. (Joan. 1. 49.) Ad solam interrogationem Jesu corruit in terram caterva, quae ad eum capiendum fustibus et gladiis armata prodiit. (Joan. 18. 6.) Yitam tam sanctam instituit, ut non vereretur publice provocare lividos vitae suae exploratores: quis ex vobis arguet me de peccato? (Joan. 8. 46.) Falsi vero, qui ad eum perdendum conducti fuerunt testes non valent contra eum vei tantisper cohae-