Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863

Index

35 W© Nr. VII. Quam iniquo bello Pedemontii Rex anno 1860 Sanctissimum Dominum nostrum aggressus fuerit, et quomodo exiguam pontificiorum militum ex omnibus paene Europae partibus collectorum aciem decuplo major hostilium copiarum numerus in cruenta pugna ad Castelfidardo commissa superaverit, nemini ignotum esse existimo. Sua Sanctitas pro refrigerio animae militum, qui gloriosam mortem pro defendendis S. Sedis Apostolicae juribus oppetierunt, Sacra Missae Sacrificia perpetuo offerenda fundavit; illorum autem militum fidelitatem, qui e pugna salvi evaserunt, numismate in sinistro pectoris latere defe­rendo proemiare voluit. Inter Dioecesis quoque hujus filios inventus est, qui pro S. Petri Sede arma sumere, vitamque suam ancipiti belli exitui exponere non dubitavit', signan­ter : Josephus Ferdan, Neoplantensis, qui numisma e manibus ejatis Abbatis et Parochi recepturus est. Quum autem fieri possit, ut alii quoque in Dioecesi existant, qui pontifi­ciae militiae annis 1859 őt 1860 adscripti fuere, Summus Pontifex vero omnibus, qui superstites sunt militibus antea suis memorata numismata benigne conferre velit: idcirco DD. Curatos hisce provoco, ut huiusmodi milites nefors in ambitu Parochiae existentes mihi ocyus indicent a me pro eadem decoratione proponendos. — Quantum vero ad praeattactum Breve Apostolicum attinet, illius tenores sunt sequentes : PIÜS PP. IX. Al) PERPETUAM KEI MEMÓRIÁM. Arbiter ac moderátor rerum omnium Deus fortiter suaviterque disponens omnia non sine mirabili providentiae suae effecit consilio, ut Apostolica Sedes civili potiretur ditione; nimirum ut qui in eadem Sede consisterent Beatissimi Petri Apostolorum Prin­cipis Successores, quique universam moderari Ecclesiam pro suo officio ac munere deberent, et fidei morumque praecepta ex illa tamquam religionis arce cunctis late gen­tibus promulgare, nulli subessent civili imperio, ac divini sui ministerii partes in homi­num salutem liberrime expediteque exequerentur. Id probe intelligentes callidissimi hostes Catholici nominis civilem Sanctae Sedis principatum tum perfidiosis artibus, tum aperta etiam vi oppugnare instituerunt, eo silicet animo, ut faciliorem sibi viam sterne­rent ad catholicam religionem funditus, si íieri possit, evertendam. Quae ubi primum patefacta sunt nefaria consilia, incredibile quoddam ad tuenda Sanctae Sedis jura omnium quaquaversus Catholicorum studiuin exarsit; neque enim inferioris tantum con­dititionis homines, sed nobilissimi etiam generis viri spretis omnibus sive incommodis, sive periculis laeti alacresque undique advolarunt militiae Nostrae nomen daturi, ut a Pontificiae ditionis finibus hostilem aggressionem furoremque propulsarent. Noster porro brevi tempore a clarissimi nominis duce comparatus exercitus licet numero exi­guus, sic tamen erat animo ad officium suum tuendum paratissimus, ut ipse subalpinus hostis, qui longe superiori pollens copiarum numero provinciis Nostris imminebat, eas­Nr. 539. Pontificiae militiae quondam ad­scripti numi­smate deco­rantur.

Next

/
Thumbnails
Contents