Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863

Index

36 denique propositam veluti praedam avidissime inhiabat, rera sibi minimé putaret bene ac feliciter successuram, nisi contra jus fasque qualibet belli denunciatione praetermissa provincias ipsas subita incursione adoriretur. Atqui in repentino illo ingruentium tur­marum impetu luculenter probarunt catholici milites, quid in hominum animis vera íides ac religio possit; commisso namque certamine sic animose ac fortiter dimicarunt, ut cruentam pláne reliquerint hosti victoriam et potius obruti multitudine dicendi sint, quam virtute et pugnandi glória superati. Quod quidem illustre facinus, ut ad omnem posteritatem propagetur, aereum numisma argento obductum cudi mandavimus, quod in adversa parte in memóriám Martyrii Apostolorum Principis Crucem inversam praeferat, circa quam sinuatus in orbem serpens expressus sit tamquam symbolum aeternitatis un a cum inscriptione : Pro Petri Sede Pio IX. Pont. Max. Anno XV. in aversa autem parte inscripta haec verba exhibeat : Victoria quae vincit mundum füles nostra. Jamvero Nostris ut militibus probatae fidelitatis praemium tribuamus, eisdem concedimus, ut memoratum numisma aereum argento obductum sinistro pectoris latere gestare queant, quod taenia serica coloribus albo, flavo, rubroque distincta appensum sit. Qui vero eos­dem inter milites in tuendis Sanctae Sedis juribus singulari virtute praestiterint, faculta­tem ipsis impertimur, ut eiusdem formae numisma auro tamen affabre cusum, et encausto variatum sinistro item pectoris latere, ac taenia seríca iisdem distincta colori­bus appensum deferre possint. Nunc vero ad illorum omnium virtutem solemni praeco­nio honestandam, qui Nostrum et Romanae Ecclesiae civilem principatum ab iniusta aggressione armis tutati sunt, eorumque praesertim, qui strenue pugnantes gloriosa morte occubuerunt, praeclare ipsos de Apostolica Sede deque Ecclesia Catholica, prae­clare de societate hominum universa, quae sine juris fideique observantia stare nequit, palam edicimus meruisse; in quo quidem verus honor, vera et propria certandi laus immortalitate digna continetur. Dátum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Pisca­toris die XII. Novembris MDCCCLX, Pontificatus Nostri Anno decimo quinto. Gr. Card. De Grenga. Coloczae, die 31-a Mártii, 18G3. Quamvis haud existimem in Dioecesi mea dari eiusmodi parochiale Beneficium, quod per tributum pro tenutis parochialibus depensum in congrua detrimentum pateretur : inti­matum nihilominus intuitu similis tributi quomodo compensandi ab Exc. Consilio Reg. Locumt. Hung. ddo 12-ae Januarii a. c. Nr. 92423 editum sequentis tenoris : „Nagymél­tóságuErsek Ur! A lelkészek parochialis földadójának megtérítése alkalmából felmerült tárgyalásoknál a követelést formálók érdemszeriiségére nézve szükségelt illető egyház­megyehatósági tüzetes vélemény beadását kivánó mult évi 40873 számú helytartótanácsi intézmény ellenére némely püspöki megyéből gyakran hiányosan érkeznek be az e rész­beni felterjesztések, minélfogva szükségesnek találja a m. k. helytartótanács Nagymél­tóságodat hivatalos tisztelettel fölkérni, miszerint a lelkészek földadó kimutatásait jövendőre az ide zárt példány szerinti formában szerkesztetni méltóztassék. Kelt Budán, a magyar királyi helytartótanácstól 1863-ik évi Januárhó 12-én. Priviczer István m. k. — Hueber Zsigmond m. k. — Apt Kamii m. k. — cum DD. Dioecesis meae Curatis pro congruo notitiae statu communico. Coloczae die 7-a Április 1863. Nr. 569. Tributi pro agris depensi compensatio.

Next

/
Thumbnails
Contents