Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863
Index
depravati reformentur móres, et foveatur disciplina ecclesiastica. Solent Praesules in Synodis dioecesanis : statuta Synodorum provincialium promulgare, de modo ea in effectum deducendi consultare; de doctrina religionis, quo utiliori modo fidelibus proponenda; de scholasticae iuventutis educatione; de promovendo cultu divino publico congrua statuere, libros pro fidelium religioso-morali nutrimento confectos investigare, si qui circa Religionis usum invaluissent abusus, de iis tollendis congrua média praescribere, de vitiis actu grassantibus qualiter exstirpandis efficacia consilia inire, eorum observantiam, quae canones ratione vitae et morum honestatis pro Clero praescribunt promovere, et ea omnia curare, quae ad cleri dioeeesani, fidelium bonum spirituálé pertinent — prouti S. Carolus Borromaeus ad Synodum 11-am loquitur : „Hic consultantur ea, quae ad spirituálé régimén pertinent, cum his, qui administrationis participes sunt; hic uniformitas deliberatur in executione legum praeteritarum; hic abusus, qui vigent in populo disquiruntur et opportuna eis adhibenda remedia statuuntur, ac quam quisque in hac re diligentiam adhibeat, cognoscitur. Hic demum praeterita tempóra cum futuris conferentes, et utriusque decreta ac constitutiones iam editas applicantes, culpas quidem praeteritas deflemus, emendare vero in posterum deliberamus." In Synodis dioecesanis non est aliquid statuendum, quod canonicis obviet institutis. Non deciduntur controversiae theologicae per sanctam Sedem definiendae. Nil stabilitur, quod spectaret ad universalis Ecclesiae disciplinam. Nil statuitur, quod auctoritati et iuribus Sedis apostolicae, iuri communi, bonis moribus, constitutionibus Pontificum, privilegiis Regularium, consvetudini universim receptae, vei statutis provincialibus fórét adversum. Neque pertractantur causae, quae cultum divinum, animarum curam nullatenus tangunt et solum ad res mere politicas spectant. — Urbánus VIII. Pontifex cavet, ne in Synodo dioecesana reducantur onera Missarum celebrandarum, sed pro his reducendis, aut moderandis vei commutandis ad apostolicam Sedem recurratur, quae, re dili— genter perspecta, id statuet, quod magis in Domino expedire arbitrabitur. — Decretales Romanorum Pontificum, decretaque conciliorum generalium ac provincialium acceptare vei non acceptare ad Synodum dioecesanam nullatenus spectat — prouti in Bulla „Auctorem fidei" sub N. 11. dicitur : „Sententia enuncians : veteri maiorum instituto, ab apostolicis usque temporibus ducto, per meliora Ecclesiae secula servato receptum fuisse, ut decreta , aut definitiones aut sententiae etiam maiorum sedium non acceptarentur, nisi recognita fuissent, et approbata a Synodo dioecesana — falsa, temeraria, derogans pro sua generalitate obedientiae, debitae constitutionibus apostolicis, tum et sententiis ab hierarchico superiore legitima potestate manantibus, schisma fovens et haeresim." c) Cum ad régimén Ecclesiae Deus Episcopos vocaverit, in natura rei situm est, quod Synodos dioecesanas cogere ad Episcopos dioecesanos pertineat. Hanc quaestionem Benedictus XIV. in suo de Synodo dioecesana libro secundo, duodecim capitibus com') Constitutione 45. §. I.