Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863
Index
plexus, tradit, Episcopum quemlibet, quamprimum confirmationis apostolicae documenta receperit Synodum dioecesanam convocare posse, et ius convocandi Synodum Episcopo ita esse proprium, ut eo vivente illud nisi ipsi Episcopo competat. Yicarius generális Episcopi Synodum servare sine speciali Episcopi mandato non potest; cum speciali autem Episcopi mandato potest, uti factum est sub regimine pastorali S. Caroli Borromaei, qui Romám profectus, tertiam a se indictam Synodum per Vicarium suum celebravit anno 1572. ut hoc legitur in eiusdem Synodi proemio. Si annus ab ultima Synodo per Episcopum celebrata effluxit, potest Vicarius Capitularis, dioecesanam Synodum cogere. d) Quod ultimam quaestionis partém attinet, res est extra omnem controversiam, quod in Synodo dioecesana iure voti decisivi solus Ordinarius gaudeat, presbyteri vero praesentes nonnisi consiliarii ejus sint sine voto decisivo. Cum enim Christus régimén Ecclesiae Episcopis et non presbyteris concrediderit, manifeste sequitur, in iis, quae ad régimén dioeceseos pertinent congrua stabilire ad Episcopos et non ad presbyteros spectare. Unde et Apostolica Constitutio Pii VI. Pontificis, contraria commenta sequentibus damnavit : „Doctrina, quae statuit: „Reformationem abusuum circa Ecclesiarum disciplinam in Synodis dioecesanis ab Episcopo et parochis aequaliter pendere, ac stabiliri debere, ac sine libertate decisionis indebitam fore subiectionem suggestionibus et iussionibus Episcoporum" : falsa, temeraria, episcopalis auctoritatis laesiva, regiminis hierarchici subversiva, favens haeresi Arianae a Calvino innovatae. Item doctrina, qua parochi, aliive sacerdotes in Synodo congregati pronunciantur una cum Episcopo iudices fidei, et simul innuitur iudicium in causis fidei ipsis competere iure proprio, etquidem etiam per ordinationem accepto: falsa, temeraria, ordinis hierarchici subversiva, detrahens firmitati definitionum iudiciorumve dogmaticorum Ecclesiae — reiicitur." — In hunc sensum loquitur omnis catholica aetas et regio. Patres Concilii provinciális Coloniensis nuper celebrati, in hanc rem, ita suam depromunt sententiam : „In synodo dioecesana solus Episcopus est iudex et legislator; ipse suo nomine decreta facit et promulgat; constitutiones facere potest sine consensu et approbatione capituli et cleri." 2) f) Qui laborant impedimento criniinis ? Num in isto inipedinieiito dispensatio dari possit ? Si ita, quando et cui conipetit ius dispensandi ? Datur triplex crimen, quod matrimonium dirimit: adulterium sine coniugicidio ; coniugicidium sine adulterio; adulterium cum coniugicidio. 3) 1. Impedimento criminis laborant, qui adulterium verum et formaié committentes, >) „Auctorem fidei" §. IX. *) Acta et D. Sy Col. 1860. cap. IX. de Synod. dioec. pag. 107. f) Confer. Benedicti XIV. De Synodo Dioecesana Romae 1766. — Compendium iuris ecclesiastici auctore Simoné Aichner. Brixinae 1862. pag. 397. — Institutiones iuris Canonici publici et privati. Parisiis 1853. de Synodo dioeces. — Porubszky ed. I. p. 345. ') C. 6. 7. X, de eo, qui duxit in matrimonium quam polluit per adulterium (IV. 7.) 2 *