Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863

Index

intermisso magna in moribus continuo ad omnem improbitatem, ac peccandi licentiam facta est immutatio." Cum vero Patres Provinciális Concilii Coloniensis anno 1549, Tit. de Synodorum celebratione c. 1. loquerentur, utilitatem Synodorum hisce verbis com­mendaverant : „In Synodis redintegratur unitas, studetur corpori in sua integritate con­servando; ubi ea, quae in visitatione non dabantur exequi, executionem studiis communi­bus assequuntur, ubi de capite et membris, de fide et pietate, de religione et cultu di­vino, de moribus et disciplina, de obedientia, de iudiciis, et rebus omnibus ad bene, chri­stianeque vivendum cominodis, vei necessariis tractatur, atque statuitur; ut verissime in reformationis forma dicatur : salus Ecclesiae, terror hostium eius, et fidei catholicae sta­bilimentum sunt Synodi, quas etiam recentissime corporis Ecclesiae nervos dixerimus. Neglectis enim Synodis non aliter ordo Ecclesiasticus diffluit, quam si corpus humánum nervis solvatur."— Tanta Synodorum utilitate pro merito pensata etiam Conc. Tridentinum sanxerat : „Synodi quoque dioecesanae quotannis celebrentur, ad quas exempti etiam omnes accedere teneantur." Unde et S. Carolus Borromaeus, licet dioecesim suam ad explorandum íidelium statum frequentius peragrasset, Synodos tamen dioecesanas magna cum diligentia servare solebat, et in allocutione occasione suae undecimae Synodi dioe­cesanae habita, haec notatu digna, ad suum Clerum dixerat : „Est generális quaedam visitatio Synodus; alias enim per annum particulares quasdam Ecclesias duntaxat visi­tamus; hic vero generatim Sacerdotes omnes, et clericos ac in ipsis suo etiam modo po­pulos eis commissos/' — Imo iam primis Ecclesiae seculis usu invaluit, ut Episcopi, quorum dioecesis saepe unam non superaverat urbem, statutis vicibus cum suis presby­teris inirent consilia. Tardius autem dilatatis dioecesium terminis clerus curatus per Praesules evocatus ea, quae circa móres íidelium observabat fidenter retulit, et circa quae Episcopus optabat, consilia contulit. Salutares, qui exinde promanabant, fructus permovebant Praesules, ut Synodorum celebrationem pro opportunitate temporum identi­dem reassumerent, et Patres Tridentini, Summique Pontifices idipsum efficacissime urge­rent. „Sed etiam hierarchica Ecclesiae constitutio, et Corporis Christi mystici compages, quae provincialibus conciliis exhibetur, per Synodos dioecesanas in ulterioribus suis veluti formis ob oculos omnibus ponitur. Quum in Ecclesia, a capite in membra vita de­scendat, et ex uno fonté aquae scaturiant, postquam a concilio provinciali susceptae sunt, per Synodos dioecesanas, in singulas cuiuslibet dioecesis partes et parochias dedu­cuntur. Unde etiam moris fuisse legimus, ut, quemadmodum concilio generáli concilia provincialia, ita his succederent Synodi dioecesanae, in quibus illorum definitiones, et decreta promulgarentur." 2) b) Obiecta Synodorum dioecesanarum, ut Benedictus XIV. de Synodo dioecesana lib. 6. cap. 1. asserit pro opportunitate locorum et temporum sunt varia. Generatim pro­videt Episcopus, ut tollantur abusus, coérceantur vitia, promoveatur morum sanctimonia, !) Sess. 24. de Reform, c. 2. — ') Acta et Decreta Concilii Provinciáé Coloniensis. Anno 1860 celebrati. Pars II. Tit. I. cap. IX. Circ Líd. V. 1863. 2

Next

/
Thumbnails
Contents