Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863

Index

"beat, totam noctem flens coram tabernaculo in Schilo transigit. Dominus respondet: sce­lus ultro vindicanduin esse. Et taraen subsequa die iterum e foederatis octodecim millia perennt. Reversus populus ad vesperam in Schilo flevit et sacrificia obtulit. Accepit ta­men mandatum a Domino, ut altéra die rursus contra Beniamin procederent, imo et pro­missum de reportanda victoria obtinuit. Hac itaque vice oppressi sunt Beniaminitae et ex eis vigintiquinque mille et centum fortes viri occisi sunt. Urbes totius tribus combustae, proles ac foeminae peremtae. Et tribus ipsa in sexcentis nonnisi viris servata, exigua semper manserat. In quo eventu Deus sat luculenter ostendit, quantopere vitium contra puritatem coram se abominabile sit! Eventus iste pro diversis institutionis pastoralis ma­teriis congrue applicari potest. Inculcatur in eo, quod probi homines contra grassantia mala communi consilio et unanimi sensu consurgere debeant. Commendatur fraterna cor­rectio, quae errantes ad meliorem frugem conatur convertere. Sistitur in eo, divinae iustitiae inviolabilis sanctitas, quae scelestos saepe iam in hac vita punit. Totus demum Judicum liber plenus est exemplis, quibus populus ad obediendum legi divinae; principes vero ad exequenda Dei mandata monentur, et per decursum totius libri veritas, omnium aetatum experientia probata clarissime sistitur : prosperita­tem gentium in nulla re inagis, quam in observantia mandatorum Domini fore quaeren­dam, quibus mandatis si princeps vei natio desit, nec temporaliter, nec aeternum reddi­tur prospera. III. £ Jure Canonico. Quis finis et quae utilitas Synodorum dioecesanarum ? quae snnt vei quae possunt esse obiectn illarmii ? quis habét jus cogendi Synodum dioecesauam ? quis in iis iure voti decisivi gaudet ? Synodus dioecesana est legitima Congregatio, quam Episcopus celebrat cum Cleri­cis in ordine ad res ecclesiasticas suae Dioecesis definiendas. Quod utilitatem earumdem attinet, Valerius Episcopus Veronensis in haec verba proloquitur : „Mihi certe nullus dies die Synodi sólet esse iucundior, qui in maximis molestiis, quas tanti muneris cura affért animum meum magis consoletur et recreet. Nam ea die videor videre oculos meos, aures meas, manus meas, pedes meos. Cum enim multis de causis mihi non concedatur, ut opus esset, Verona discedere, et singulorum vitám et móres inquirere, inquiritis vos, fra­tres. Cognoscitis vos multiplices animarum morbos. Justas piorum hominum querelas auditis; vestra opera, vestris vigiliis, vestris itineribus, laboribus atque etiam periculis mihi partém sollicitudinis adimitis, vei certe sublevatis." — Summus vero Pontifex Alexander VII. in sua constitutione 20. §. 3. Episcopos Italiae et adiacentium insularum ita alloquitur : „Persvasissimum Vobis esse non dubitamus, nihil frequenti animarum re­cognitione, Synodorumque celebratione populorum saluti, ac veteri disciplinae consti­tuendae, nihil catholicorum Principum paci a Deo impetrandae accomodatius esse ; quo ») Bened. XIV. de Synod. 1. I. cap. II.

Next

/
Thumbnails
Contents