Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863
Index
admixtione multorum errorum homini proveniret." — Sane antiquorum et recentiorum philosophorum errata circa hanc veritatem luculenter docent, quousque ratio devenire potest, si divinae revelationis lumine non collustretur. — b) Ut fides in Deum meritum adnexum habeat, necesse est, ut auctoritati divinae innitatur. Ideo dicitur Hebr. 10, 38. Justus autem meus ex fide Kivit : quod si subtraxerit se, non piacebit animae meae. — c) Denique humana ratio nonnisi imperfectam et relativam Dei cognitionein exhibet; cum tamen ad perfectum Dei cultum perfecta Dei cognitio requiratur, quam solus Deus de se, qui se perfecte et absolute novit, praestare potest. Hanc Dei immediatam revelationem 1) legimus in lib. Gen. c. 1. 2. 3. quae protoparentibus; c. 6. 7. 8. Noé; — c. 12. 18. 22. Abraharao; — cap. 26. Isaaco; — c. 31. 32. 35. Jacobo; — Exod. 3. 19. Moysi contigit. — Similiter revelaverat Deus se omnibus Prophetis. — 2) Omnes libri ss. de hac Dei existentia vei diserte loquuntur, vei eam supponunt; aut enim immediatam eius apparitionem, aut attributa divina, aut miracula et vaticinia, aut denique mirabilem Ipsius providentiam circa humánum genus commemorant. — 3) Psalm. 13. insipiens declaratur, qui existentiam Dei negat. — 4) Novissime Ipse Dei Filius incarnatus apparuit et locutus est nobis, et inter liomines commoratus multis miraculis suam manifestavit divinitatem. Quin et Páter coelestis in gratiam Filii sui testimonium perhibuit. Matth. 3, 17. et Joann. 12. — 5) Apostoli eandem fundamentalem veritatem tradunt, miraculis confirmant. Act. 14. 17. Rom. 1. II. £ Stuilio Biblico. Cum in libro Judicum narrentur quaedam históriáé, uti a) Israelitarum per varios Judices^ in specie Gedeonom, Jephte, Sámsonéin, e nianu diversoruni hostiuni liberatio. b) calaniitates, quae populuiii Dei, subsecuta anarchia presserant; c) morális iile sensus, quem in vindicando Beniaiiiinitarum scelere cetcrae undecim tribus testatuiu reddebant; — indicctiir, ad qualc in catechesibus et Sernionibus objectum, singulae, e praeattactis historiis accomode adhiberi possint. Liber Judicum narrat eventus, qui ab obitu Josuae per aliquot centum annos in terra Israelitarum contigerant. — Scopus auctoris fűit, illám in administranda republica Hebraeorum Dei regis providentiam sistere, vi cujus Israelitae, dum erant legum divinarum observantes, sorté fruebantur prospera; si defecerunt a Deo, conflictabantur rebus adversis; si vero redierunt ad poenitentiain, et Deus ipsis propitius factus est — etquidem non via ordinariae providentiae, sed extraordinariis factis. Ad hanc thesim demonstrandam Dominus nullis parcebat miraculis. 1. Cum quaedam tribus Chananeos non debellarent, ut Dominus praecepit; imo nonnullae idola colerent, populus traditus est in servitutem regis Mesopotamiae. Nunc populo clamante ad Dominum, per Judicem Othoniel rex Mesopotamiae victus, et pax quadraginta annorum subsecuta est. Cum vero rursum depravaretur populus, tradidit