Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863
Index
illum Deus in manum Moabitarum regis; — populo vero ad Deum reverso post octodecim annorum servitutem, rursus libertás et pax restituta est. Ad defendendum populum contra Philistaeos Dominus per Samgar sexcentos hostes interfecit. Et per Deboram ac ducem Barac maximum Sisarae exercitum prostravit. — Verum instabilis populus, beneficiorum a Deo collatorum immemor, rursus Madianitarum ac Amalecitarum incursionibus vexatus est. In hac sui humiliatione iterum clamat ad Dominum, et Deus quidem miseretur, verum ita, ut omnes advertant, quod lile sit solus, qui benefaciat. Gedeon nempe, duplici miraculo de divina voluntate edoctus, trigintaduo mille milites colligit, e quibus ad primam provocationem vigintiduobus millibus domum euntibus, decem millium exercitus manserat. Ad alterum vero tentamen novem mille septingentis remissis, soli tercenti probati viri manserunt. Hos elegit Dominus, qui in virtute Jehovae absque armis, ingentem Madianitarum exercitum in fugám converterant. Verum post mortem Gedeonis, populus idolis adhaesit. Unde nova in regno confusio nata est. Cumque Dominus populum per exterorum hostium plagam sanare non valuit, domesticas, easque crudeliores calamitates admisit. Quippe subsecuta est septuaginta filiarum Gedeonis caedes. Abimelech vero turrim Sichemitarum succendendo, igne et fumo, mille viros ac foeminas peremit. Donec et ipse Abimelech ad oppidum Thebes, molae fragmine tactus, periit. In tanta rerum domesticarum confusione datus est a Domino in Judicem Thola, qui vigintitribus, tum Jair, qui vigintiduobus annis populo praefuit. Quia vero populus iterum ad idola defecit, ideo Philistaei ac Ammonitae rursus praevaluere, et terras tribuum Juda, Beniamin ét Ephraim depopulati sunt. Dominus ad poenitentiam populi misericordia motus, suscitat ducem Jephte, qui regem Ammonitarum bello compescuit. — Sub iudicibus Abesan, Achialon et Abdon, populus beneficiis locupletatus — ad idola defecit; iccirco manusPhilistaeorum super eo rursum aggravata est. Dives tamen in misericordia Deus, Samsonem in defensorem populi constituit. In diversis his eventibus pro variis pastoralis institutionis materiis congrua exempla latent. Continetur in eis : a vera religione et observantia mandatorum Dei recedendum non esse; prosperitatem gentium cum divinorum praeceptorum observantia intimé connecti; Deum semper fore propitium; ad consequendam salutem poenitendum et peccata coníitenda esse;Deum esse bonum patrem, qui punit et castigat ad poenitentiam, miseretur vero quamprimum contritionem videt. 2. Tot tantisque per Deum mediis ad meliorem frugem revocata, et tamen sapere nolens natio — omnium malorum, quae aliquam nationem premere possunt, gravissima poena scilicet anarchiae punita est. Post Samsonem neminem Deus iudicem statuit. Hinc Sacra neglecta, iura privata conculcata, Levitis debitae decimae subtractae, sacrificia intermissa et ius fortioris invaluit. In hocce rerum situ, mulier habitans in monte Ephraim millecentum argenteos siclos ad conflandum idolum converterat, ejusque cultui primo suum filium praefecit; donec vagus quidam de Bethlehem Juda levites in domum mulie-