Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863

Index

nor ex experientia evidens est. — Probatur conclusio. Causa sufficiens motus nequit esse matéria in motum positorum corporum huius universi : ergo debet esse Spiritus extra mundum positus. Antecedens ex experientia evidens est : nam materiae essentialis proprietas quies et inertia est. Ergo causa motionis totius universi Spiritus supramunda­nus sit, est necesse. Talis vero est Deus. IV. Argumentum morale, quod ex existentia legum deducitur. Ubi adsunt leges, quibus alii subsunt, ibi adesse debet legislator et dominus im­perans : atqui in universo rnundo adsunt leges ; ergo adesse debet totius universi Legis­lator et Dominus. Maior e principio causalitatis est evidens; minor ex experientia : in universo mundo vigent leges, in mundo physico, quia corpora coelestia non minus ac terra nostra una cum singulis vei minimis creatis, legibus obnoxia sunt; — in mundo intellecluali, quia ratio humana iuxta principia veri cogitat et veritatem cognoscit; haec principia sunt leges absolutae et necessariae, quibus mens absolute et necessario cogi­tare debeat; — in mundo morált, quia leges conscientiae, leges honestatis, aequitatis et virtutis omnium hominum cordibus inscriptae continentur : sunt pariter necessariae et absolutae : nam quamvis has leges homines transgredi, nunquam tamen eaedem leges ab hominibus superari et impune violari possunt. — Ergo adesse debet Legislator et Do­minus universi, qui absoluta potestate cunctis existentibus leges praescripsit et obser­vantiae earundem invigilat. Legislator et Dominus hic nemo altér est nisi Deus et Do­minus absolutus : quia leges totius universi, imprimis mundi intellectualis et morális ab­solutae et necessariae tantum in Ente supramundano, et absoluto, et necessario causam suae existentiae habere possunt. Y. Argumentum physico-theologicum, quod ex mirabili ordine totius universi de­ducitur. — Ubi est ordo, rerumque ad íinem praefixum obtinendum sapientissima dispo­sitio, ibi adesse debet ens disponens intellectu et voluntate praeditum ; atqui in universo adest mirabilis ordo, et rerum omnium ad certum íinem tum partialem, tum universalem obtinendum sapientissima dispositio; ergo adesse debet Ens summe intelligens et sapi­ens, quod totius universi ordinem mente concepit et in tempore realisatum conservat. — Maior e principio causalitatis; minor ex experientia evidens est. Ergo adesse debet Deus. VI. Argumentum historicum ex universali et perpetua omnium populorum fide depromtum. Nulla existit gens, quae non credidisset Deum, aut numina : atqui haec fi­des universalis et perennis foret inconceptibilis, nisi existeret Deus; ergo. — Maior ex historico testimonio et experientia evidens est; — minor e principio causalitatis; hic enim universalis consensus rationem sufficientem nonnisi in vera Dei existentia habere potest, utpote qui nos ad se fecit. Ceterum veritas de existentia Dei est eminenter et moraliter-necessario obiectum /idei. Nam a) ut docet S. Thomas Summa Theol. p. 1. „Ad ea etiam, quae de Deo ra­tione humana investigari possunt, necessarium fűit hominem instrui revelatione divina; quia veritas de Deo per rationem investigata, a paucis et per longum tempus et cum

Next

/
Thumbnails
Contents