Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863

Index

Gall. Angi. Hung. Episcopos de studio philosophiae facta declaratione ait : „in philo­sophia manifestari primam lucem aeternae Yeritatis." — Gregorius XYI. damnavit the­sim Bantaini, qua hic existentiam et perfectiones Dei ex ratione demonstrari posse ne­gaverat; — similiter damnavit scripta Hermesii, qui argumenta pro existentia Dei ope rationis proferri solita reiecerat. — Idem Gregorius XYI. Pontifex sequentem proposi­tionem adprobavit : Ratiocinatio Dei existentiam cum certitudine probare valet. Fides donum coeleste posterior est revelatione; proindeque ad probandam Dei existentiam contra alheum allegari convenienter nequit. — Hanc eandem sententiam denuo confirmavit Pius IX. Sunt autem argumenta, quae pro existentia Dei ope argumentationis philosoplii­cae secundum principia rationis proferri possunt, sequentia : I. Argumentum metaphysicum. a) Si existit aliquid, datur Ens inproductum: atqui aliquid existit; ergo datur Ens inproductum. — Minor est evidens ex experientia. — Maior probatur : quidquid est, aut productum est, aut inproductum; atqui non omnia possunt esse producta : ergo si aliquid existit, datur Ens inproductum, idest a se. — Pro­batur per partes. Omne ens productum, ab alio productum est : patet ex principio cau­salitatis. Hic igitur productor alterius vei est et ipse productus, vei non. Si non est, da­tur Ens inproductum, quod contendimus. Si est productus, debet esse ab alio productus, et hic alius, nisi sit inproductus, ab alio sit factus, est necesse. Hic alius ab alio, donec ad inproductam Causam proveniamus. — Si igitur aliquid existit, existit Ens inpro­ductum , et a se. Nisi dicere maluerimus : vei aliquid esse a nihilo productum; vei duo entia se mutuo produxisse; vei in infinitum posse procedi, quin ad causam inpro­ductam perveniatur. Quae omnia manifeste repugnant. b) Si aliquid existit; datur Ens necessarium. Nam omne ens vei contingens est, vei necessarium; repugnat autem omne ens contingens esse : nam omne contingens non est de se determinatum ad existendum, secus esset ens necessarium. Oportet ergo ut ab alio ad existendum determinetur. Hoc autem si est contingens, et ipsum ab alio determi­netur, necesse est; et sic tandem ad Ens necessarium deveniendum erit. Existit ergo Ens inproductum, Ens a se, Ens necessarium,, quod a nullo alio, et a quo omnia dependent. Hoc autem Ens est Deus. II. Argumentum Cosmologicum. Ens contingens a necessario et absoluto Ente pro­duci et conservari debet : atqui existit Ens contingens; ergo etc. — Maior e praeceden­tibus patet. Minor est etiam evidens : totus mundus est contingens, quia constat ex enti­bus contingentibus, limitatis et imperfectis. Ergo totus mundus a necessario et absoluto Ente productus sit, et conservetur, necesse est. Ens autem necessarium et absolutum vo­catur Deus. III. Argumentum physicum, quod ex motu corporum universi petitur. — Ubi est motus, ibi adesse debet causa motrix : atqui in universo hoc adest perennis corporum motus; ergo adesse debet causa motrix sufficiens. — Maior e principio causalitatis; mi­*

Next

/
Thumbnails
Contents