Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863
Index
12 Nr. 350. Fundatio Szathmáryana pro Docentibus íacta publicatur. nuarii 1861 usque 1-am Februarii 1863 evenerunt, adaequatas matriculares consignationes statim atque praesentes circulares litteras perceperint, postmodum vero singulo trimestri mensibus praestitutis concernenti Jurisdictioni exhibere noverint. Coloczae, die 17-a Februarii 1863. Josephus Szathmáry, dum viveret, caesareo-regius Capitaneus Auditor, testamenti sui §. 46. sex mille florenos Valutae Yiennensis eo scopo legavit, ut ex obvenientibus summáé hujus censibus annue ejusmodi Docentibus, qui in pagis, aut praediis appliciti, semet diligentes et bene moratos exhibuerint, per fratrem suum Michaelem Szathmáry singillatim 50 floreni Yalut. titulo proemii addicerentur, illorumque nomina Regiae Superiori Scholarum Directioni Budensi indicarentur. Postquam attamen praenominati testatoris fráter jus hoc quoad dispensationem idmodi proemiorum sibi delatum cum annutu C. R. Locumtenentialis eotum Sectionis Budensis ddo 10-ae Novembris 1859 Nr. 26625 sicut vita comite, ita et post mortem suam in Yenerabile Metropolitanae Ecclesiae meae Capitulum transtulisset, huicque fundationalem 7075 fl. Val. Yiennensis, seu 2971 fl. 50 xr. Yal. Austr. summám resignasset : idipsum erga requisitionem a praedicto Metrop. Capitulo ad me direetam DD. Dioecesis meae Curatis ea cum provocatione hisce notum reddo, ut e Docentibus in pagis ac praediis fungentibus eos, qui in sphaera institutionis scholasticae bene meriti fuerint, moresque probos praesetulerint, posthac quotannis usque finem anni scholastici eidem Metrop. Capitulo proponant. Coloczae, die 18-a Februarii 1863. Josephus m. P. Archi-P^piscopus.