Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863

Index

Y3 c> © Nr. V. 1 enore intimati ab Exc. Consilio Regio Locumtenentiali Hungarico ddo 10-ae curr. Nr. 10766 editi, compensatio Decimae Cleri Curati pro praeterito — supputatis, quae sensu Circularium ddo 30-ae Junii pr. a. Nr. 815 abhinc dimissarum usque 31-ara Octo­bris 1862 e Fundo Religionis factae fuerunt anticipationibus usque ultimam Decetnbris ejusdem anni calculabitur et una cura currentibus a 1-a Januarii labentis anni eodem titulo semestralibus obventionibus proxime e Fundo Urbariali assignabitur. — Quod­ipsum pro congruo notitiae statu hisce significo. Coloczae, die 26-a Februarii 1863. Secundum relationem Commissionis ad censuranda elaborata thematum e disciplinis theologicis anno 1861 Clero Curato Dioecesis hujus propositorum a me constitutae complures quidem e DD. Curatis et Capellanis in elucubrandis dictis thematibus singu­lari cum solertia versati fuerunt; hac attamen vice proemia pro melioribus ejusmodi elaboratis ab immediato piae raemoriae Decessore meo destinata atque pro Parochis in 100, pro Capellanis vero in 50 florenis defixa sequentibus duntaxat censui esse addi­cenda, etquidem : Bagó Gregorio, Vice-Archi-Diacono, Parocho Topolyensi, Csamáry Josepho, Parocho Felső-Szent-Ivánensi, Molnár Ev. Joanni, Parocho Keczelensi, Griczmann Paulo, Capellano Hodsághensi, Kulishich Francisco, Capellano Csonoplyensi, Mayer Ferdinando, Capellano Zomborensi, Mladoniczky Francisco, Capellano (eotum) Bajensi, Mokossay Mathiae, Capellano Szántovensi. Quodipsum hisce significo, simulque praedictorum thematum resolutiones a me approbatas pro congrua notitia communico. Coloczae, die 27-a Februarii 1863. JOS6phllS m p Archi-Episcopus. RESOLUTIONES Thematum Clero Curato Archi-Dioecesis Colocensis anno 1861 propositorum. I. E Theologia Dogmatica. An Dei existentia sit objectum iidei, vei scientiae, vei nefors utriusque? Si ita, adfe­rantur illa argunienta, quibus veritas ista tam ex ratione, quani ex divina revelatione denionstrari potest. Duplex est humanarum cognitionum species : una, quae auctoritati; altéra, quae rationi innititur. — Sünt tamen veritates, quae ex utroque fonté derivantur; talis est veritas de Dei existentia. Existentia Dei est obiectum et fidei et scientiae; quia veritas Nr. 388. Bonificatio Decimae Cle­ri Curati qua­libus in ratis solvenda. Nr. 400. Pro meliori­bus thema­tum a. 1861 elaboratis proemia ad­dicuntur.

Next

/
Thumbnails
Contents