Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863
Index
manam quoque rationem atque intelligentiam superat, nedűin ei aliquid par et simile in terris inveniri queat.",,0 quam magnam in se continet dignitatem formidabile et admirabile sacerdotium!" exclamat S. Ephrem de Sacerd. „Non enim homo, non Angelus, non Archangelus, non aliqua alia creatura, non virtus, sed ipse Spiritus Sanctus hoc munus instituit" ait S. Joan. Chrys. 2) At vero quo major est Sacerdotii splendor, eo ab omni labe puriores, omnique virtutum genere praestantiores simus, est necesse , ut in tantum ceteris fideles magnitudine meritorum antecellamus , in quantum gradu dignitateque illis sublimiores sumus. Absit proinde a nobis, ut alia de causa arbitremur nos ad tam sublime in Ecclesia sancta Dei fastigium elevatos, nos salem terrae, lucem mundi, civitatemque supra montem constitutos, nisi ut sanctae intemerataeque vitae exemplis fidelium nobis creditorum animos veluti sale condiremus atque errorum tenebris perfusas obductasque mentes illustraremus, ut coelestis Jerusalem formám atque imaginem exliiberemus, ad quam reliqui homines vitám suam componerent ac in se ipsis exprimerent. Compertum vero atque exploratum est, sale sublato insulsas epulas nihil sapere, exstincta luce tenebras oriri, ruente civitate omnia miserabili excidio corruere ac in eandem trahi perniciem. Quodipsum tunc fit, dum ii, quorum est aliorum animos ad omnem scientiam et sapientiam peculiari cura ac sollicitudine informare et quasi de suo lumine lumen in aliorum mentes diffundere, aut non solide docent, sed stulti cum sint fatua loquntur, 3) aut non ita, ut loquuntur, vivunt. Et sane, qua fronté, quove animo alios reprehendent, si vitiis fomitem ipsimet praebeant, dentque morbo vitiorum exemplo suo quasi excusatam licentiam. „Neque enim tam considerantur ea, quae a nobis dicuntur, quam quae a nobis aguntur 4) ac ideo, „plurimi considerantes Clerici sceleratam vitám , ex hoc vacillantes, imo multoties deficientes in fide non credunt quod illa, quae de nostra fide sunt scripta, sint vera : sed scripta fuerint non Dei spiramine, sed humana et deceptoria inventione, clavium virtutem non credunt, ecclesiastica Sacramenta despiciunt, animam esse non putant , vitia non evitant, virtutes non reputant , non horrent inferos , coelestia minimé concupiscunt; sed transitoriis cordialiter adhaerentes, hoc seculum sibi statuunt paradisum;" quia, ut seribit S. Isidor 6) „capite languente cetera corporis membra inficiuntur. Unde et seriptum est : omne caput languidum est doctor ágens peccatum , cujus malum ad corpus pervenit , dum eo vei peccante, vei prave docente, pestifer languor ad plebem subditam transit." Ex his pronum est intelligere, cur ss. canones nihil magis urgeant, quam ut ii, qui in sortem Domini vocati sunt, nullo vitiorum aestu, nullis pravarum cupiditatum illecebris de recta via abducti vitám sanctam et ab omni contagione adeo puram agant, ut nec inproborum maledicendi libidó , nec in vidor um obtrectandi licentia, quid carl) Catech. Rom. de Ord. Sacram. 2. — ') De dign. Sacerd. lib. 2. — ') Isai. 32, 6. — 4) S. Joan. Chrys. Hom. 15. in Matth. — ') S. Bernard. Senensis Serm. 10. in fer. 2. post Dora. 2. Quadr. — 6) Libr. Sentent. <le Sumrao Bono.