Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863
Index
pere in iis possit, inveniat. „Nihil in eis plebejum sit, nihil commune cum studio, usu et moribus inconditae multitudinis. Sobriam a turbis gravitatem, seriam vitám, singulare pondus dignitas sibi vendicat sacerdotalis" ait S. Ambrosius. Quapropter Fratres Filiique dilectissimi, pro ea, qua urgemur, Domini nostri Jesu Christi et Vestrum omniuni charitate, hortamur Vos in Domino, ac per ejusdem Jesu Christi viscera obsecramus, ut attente videatis vocationem vestram 2) eique intentissimo studio respondere satagatis. „Vocati sumus, loquitur S. Bernardus, ut sine curis seculi in sanctimonia cordis et corporis illuminandi accedamus ad Dominum et nostram pariter ac proximorum salutem operemur orationis studio dediti et praedicationis." Legatione fungimur apud Deum, pro populo mediatores atque intercessores, Sacrorum dispensatores, plebis sanctiűcatores, Ecclesiae sponsi, fidelium parentes ac rectores sumus, verbo id exercemus et exequimur, quod divinissimum est, Deo ni*mirum cooperamur in salutem animarum. 3) Ut proinde sublimi huic vocationi respondere valeamus, Christum induamus, est necesse, Christum sapiant móres nostri, Christum verba, Christum omnia opera nostra redoleant, ut in omnibus „Christi bonus odor simus." 4) „Exhibeamus nosmetipsos, sicut Dei ministros in multa patientia, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in charitate non ficta — et si opus fuerit — in tribulationibus, in necessitatibus, in augustiis." 5) Haec exigit a nobis Fratres Filiique dilectissimi Deus, qui nos sacerdotio voluit insignitos; haec postulat supremus omnium Pastor et Episcopus animarum nostrarum, atque idem exemplar Christus, „qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis". 6) Gravia quidem haec esse et pro mortali nostra conditione perardua, nemo nostrum ignorat; ast inter assiduos conatus animet et sub imperfectionum nostrarum adversitatumque fluctibus nefors fatiscentes erigat nos divina illius virtus, qui vei „ex lapidibus potens est íilios Abrahae suscitare/' 7) quive saepe „infirma mundi eligit, ut confundat fortia." 8) Jactemus igitur in Deum curam íiduciamque nostram et ipse nos enutriet. 9) Ipse enim dabit lasso virtutem, et qui sperant in eo, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, volabunt et non deficient. 1 0) „Deus autem et Páter Domini nostri Jesu Christi, qui elegit nos , ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, det Vobis spiritum sapientiae et revelationis, in agnitione ejus, illuminet oculos cordis Vestri, ut sciatis, quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis." n) Dátum Coloczae in aedibus residentiae Nostrae Archi-Episcopalis, in Festő Purificationis B. M. V. anno salutis millesimo octingentesimo sexagesimo tertio. Josephus m. p. Archi-Episcopus. •) Epist. 6. — ») I. Cor. 1, 26. — s) S. Dlonys. Areop. de Hierarch. Eccles. — ') II. Cor. 2, 15. — »)II. Cor. 6,4.6. - «) Ephes. 5,2. — ») Matth. 3,9. - 8) I. Cor. 1, 17. — 9) Psal. 54, 23. - 1 0) Isai. 40, 20, 31. — "') Ephes. 1, 3, 4, 17, 18.