Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863
Index
KUNSZT ff™ DEI ET APOSTOLICAE SEDIS GR ATI A METROPOLITANARUM COLOCENSIS ET BACSIENSIS ECCLESIARUM CANONICE UNITARUM ARCHI-EPISCOPUS, etc. etc. VENERABILIBUS FRATRIlíUS, FILIISQUE DILECTISSIMIS, UNIVERSO CLERO DIOECESIS NOSTRAE SALUTEM IN DOMINO SE MPIT ERNÁM; A *»dpropinquante rursum sacro illo tempore, quo „jejunando et vigilando ascenditur ad Pascha," quo ve „redimuntur aeterna supplicia, dum remittuntur peccata, et quod non solum est absolutio peccatorum, sed etiam exstirpatio vitiorum, non solum obtinet veniam, sed meretur gratiam:" 2) partium Nostrarum esse existimavimus, ut prorecepta jam antehac consuetudine quaepiam paternae exhortationis verba ad Vos dirigamus. Etquidem relate ad legem jejunii et abstinentiae quadragesimalis : Cum eadem ipsa, quae annis mox praeterlapsis obtinebat, etiamnum perduret rerum ac temporum conditio : idcirco illám, quam circa sacrosanctae hujus disciplinae observantiam, petendam quippe ac tribuendam in lege abstinentiae dispensationem tenore Nostrarum ddo 5-ae Februarii 1860 encyclicarum litterarum praestituimus, normám, nunc etiam rite observari volumus, hortantes Yos in Domino, ut íidelibus curae Vestrae creditis multiplicem vetustae hujus ac salutaris observantiae spirituálém juxta ac temporalem utilitatem majorem in modum commendetis, eos ad summám, quae jejunii abstinentiaeque legi inest salubritatem et sanctimoniam attentos reddatis atque eo imprimis permovere adnitamini : ut sacro isthoc tempore, quod Ecclesia catholica Fidelium suorum aedificationi peculiarius destinavit, íirmissimo vitae in melius matandae proposito seriam de peccatis poenitentiam, assiduas preces, aliaque pia jungant opera, quo sic cum exitu S. Quadragesimae ad paschalem agni coelestis mensam rite dispositi accedere , abundantemque coelestium donorum fructum in salutem animae suae possint reportare. Quantum vero ad nos cumprimis attinet, Fratres Filiique dilectissimi , quemadmodum semper, ita praesertim S. Quadragesimae tempore ordinis characterisque nostri sacerdotalis apprime memores vitám immaculatam singularique pietate refertam agamus, oportet, qualem scilicet a nobis postulat Sacerdotii, quo praediti sumus dignitas atque praestantia, in divinitus nobis collata corpus et sanguinem Domini nostri conficiendi et offerendi, tum peccata remittendi potestate sita, quae sane „hu) S. Ambros. serm. 40. — 2) S. Beruard Serm. 36. i Nr. 242. Encyclicae Quadragesimales.