Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

cai'io Provinciali Ordinis S. Dominici, et aliis conjudicibus Ordinis ejusdem pro Imperio Japoniae; item P. Vicario Provinciali Societatis Jesu pro eodem Regno; item Archiepi­scopo Maniliensi et duabus Dignitatibus ecclesiae illius pro insulis Philippinis; item Arcbiepiscopo de Groa, et Episcopo Macaonensi cum duabus Dignitatibus pro Indiis Orientalibus. In hisce litteris remissorialibus facultas Judicibus deputatis conferebatur quas­cunque compulsandi scripturas ad Causam hanc pertinentes. Citins quam fieri potuit singuli ab Apostolica Sede Delegati Judices condidere processus, simulque compulsorialia instrumenta dederunt, quibus iterum authentica sen­tentia a Taicosama in Beatos Martyres indicta, latiné ad verbum translata, neque non epistola Praesulis Petri Martinez Societatis Jesu Episcopi Japonensis de eorum Martyrio continebantur. Quae omnia Romám missa sunt Acta Sedis Apostolicae examini subjicienda. Paulus V. sa. me. juxta vetustiorera disciplinam, quae tunc obtinebat, Causam tribus S. Rotae Auditoribus Joanni Baptistae Coccini, Alfonso Manzonadi et Philippo Pirovani expendendam permisit. Qui tum remissoriales, tum compulsoriales processus sedulo per­vestigarunt, ac nihil pláne in iis desiderari amplius posse perviderunt, quo opus loret ad eorum adprobandam validitatem. Probe vero sentientes, Causae cujusque fulcrum, et columen in legitimis esse probationibus potissime situm, in id operám contulerunt suam impensius, ut testium probitatem, ac certam íidem explorarent. Quod officium cum diligenter obiissent, tuto demum affirmarunt ab omni exceptione eos esse sic vacuosj, ut eorum íidem nec quidpiam posset extenuare vei leviter. Hoc totius quaestionis quasi fundamento strato, ac firmiter constituto, ad martyrium ejusque causam inspiciendam Judices illi sapientes sunt digressi. Atque in primis ostenderunt, praesto ad opus esse majorem testium numerum, quam juris praescriptio requireret. Testes quippe duodevi­ginti recensentur, qui certa scientia asseverant eos Dei Fanmlos alacri laetoque animo Martyrium sustinuisse pro Fide Catholica, et illius confessione et praedicatione. Quibus ac­cedunt plures alii, qui eamdem testificationem ex audito et fama haustam confirmant. Et quoniam Martyres non facit poena, sed causa, hinc legitimam martyrii causam non ex heroica modo agendi ratione, quam Christi Athletae illi fortissimi ad obitum usque con­stantissime servarunt, verum etiam ex Tyranni animo atque consilio argumentis ductis luculentissimis demonstravere. Quocirca in apricum proferri voluerunt ipsius sententiam superius allatam, unde percipitur dilucide, ódium fidei causam fuisse unicam, quamobrem indignatus ille tot strenuis Catholicae Religionis Assertoribus diram mortis poenam irro­gandam edixerit. Non igitur simultas in eos Martyres aliqua, non politica ratio, sed ódium unice christianae fidei Tyrannum acriter concitavit, ut illos plecteret immanissimo crucis supplicio. Denique observarunt plura illa miracula ab idoneis testibus enarrata esse, eaque ad martyrii veritatem divinitus confirmandam apprime conferre. Ad extre­mum accuratissimam totius negotii hujus relationem concludebant declarantes, Causam istam esse in tali statn, ut juxta Sanctae Romanae Ecclesiae ritum et sacrorum canonum dispositionem, si Sanctitati Vestrae placuerit, (Urbano VIII.) posset procedi ad istorum Famulorum Dei Canonisationem, et in numero Sanctorum adscriptionem in forma Ecclesia consueta. Ejusmodi disquisitione faustum ad exitum perducta, de more postea delata Causa est ad Congregationem sanctae Romanae Ecclesiae Patrum Cardinalium sacris tuendis Circ. lill. Ni. XI. 1862. '2

Next

/
Thumbnails
Contents