Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862
Index
Pluribus signis Omnipotens Deus horum Martyrum sanctitatem testatam voluit. Primo. Eadem hora qua Martyres capti fuerunt, magna apparuit Cometes crinibus redimita ad modum crucium, quae extendi videbatur ab insulis Philippinis Nangasaquium usque, ubi erant iidem crucibus affigendi, ejusque perduravit apparitio singulis noctibus quousque Martyres ad locum martyrii pervenissent, nec ainplius deinceps visa est. Secundo. Martyribus carcere detentis in urbe Meaci tellus vehementer contremuit trium horarum spatio, et nonnulla idolorum fana corruere. Tertio. Ingens simul aquarum copia Meacianam urbem imbribus inundavit, qua plures utriusque sexus periere. Quarto. Imago S. Francisci, quae in Fratrum Ecclesia exposita erat, post Martyrum capturam sanguinem exsudavit. Quinto. Martyribus in cruce pendentibus et Christi fidem praedicantibus quaedam mulier infidelis accessit, quae non loquela solum, sed aliis quoque corporis sensibus amissis ad vitae extremum devenerat; cum exosculata esset crucem P. Potri Baptistae illico loquuta est, et baptismum instantissime petiit, quod cum recepisset ab eodem P. Petro Baptista adhuc vivente, perfectissime convaluit. Poterat hicMartyr aliquo modo baptismi aquani iní'undere quia, ut caeteri omnes, funibus cruci fuerat suspensus. Sexto. Triduo post mortem P. Petri Baptistae ex ejus corpore in cruce pendente sanguis copiose effluxit. Septimo. Licet Martyrum corpora post mortem duobus mensibus in cruce pependissent, tamen eorum vultus ita se habebant, ut viventium speciem referrent. Octavo. Aves rapaces quae in illis regionibus Mascangues nuncupantur, quaeque daninatorum corpora dilaniare assueverant, eorumque carnibus pasci, Martyrum tamen corpora, summa adstantium admiratione, nullatenus tetigerunt. Nono. Iílo bimestri quo crucibus appensa remanserunt Martyrum corpora P. Petrus Baptista pluries visus fűit, derelicta cruce Missam celebrare in ecclesia S. Lazari Ooenobii Nangasaquensis, illique administrare adolescens Martyr Antonius veste alba indutus. Duo oculati tesíes Joannes Rodriguez Curiel, et Joannes Baptista de Aguirre deponunt ita se propriis vidisse oculis. Joannes de Aguirre testatur se P. Petrum Baptistam sacrum peragentem vidisse in ecclesia Coenobii Nangasaquensis, quo visu perterritus locum visitasse ubi aderant Martyres crucibus affixi, et P. Petri Baptista vacuam suspexisse crucem, ideoque ab ethnicis quaesivisse custodibus ubi nam esset corpus P. Petri Baptistae : qui responderunt illud fieri saepissime ut crux appareret vacua, et postea elapso aliquo temporis spatio, corpus P. Petri Baptistae iterum eadem in cruce affixum aspicerent. Itaque reversus est idem testis festinanter ad locum in quo prius viderat P. Petrum Baptistam Eucharisticum Sacrificium oíferentem, et jam illum minimé invenit; liinc rursum petiit ad cruces. Martyremque sua in cruce pendentem reperit. Hoc idem deposuere se ab ethnicis audivisse custodibus Petrus Montoya, et Joannes Rodriguex Curiel, de quo supra, aliique complures. Paulo post mortem Beatorum Martyrum ad P. Provincialem S. Francisci Philippinarum authentica Iinperatoris Taicosamae sententia, simulque epistola D. Petri Martinez Societatis Jesu Episcopi Japonensis, qui eorum martyrio adfuit, pervenere : de his accurata ad Apostolicam Sedem per Archiepiscopum Maniliensem transmissa est relatio, quae tanquam processus Ordinaria auctoritate instructus habita est. Nam Sedes Apostolica remissoriales confestim expedivit litteras ad conficiendos sua auctoritate processus, Episcopo nempe Ilaxcalensi pro nova Hispania et civitate Oppidangensi; item Patri Vi-