Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

quamdam Meaci superioris, ubi omnibus abscissa est particula ex aure sinistra. Auribus resectis, térni vehicula ascendere, ac pro more Meacum circumduci jussi sunt; tum ad carcerem unde exierant, reducti. Postera luce idest die 3. Januarii ex mandato tyranni haec praenobilÍ3 cohors jumentis imposita, traducta estAzacum, ibique per vias ignominiose ad spectaculum pro­posita. Dein omnes Ozaca delati Sacajum, ubi quoque contumeliose per urbem sunt de­vecti. Postea mandavit Taicosama eos terrestri itinere Nangasaquium perduci cum publi­cis litteris, ut de loco in locum attribuerentur illis satellites, aliaque necessaria ad iter Nangojam usque; ubi eos Fazamburus manebat, in suam custodiam recepturus, ut eos Nangasaquium usque perduceret. Sacajo itaque excessere die 9. Januarii satellitibus sti­pati; eos praeibat sententiae exemplar a tyranno latae ligno superpositum. Alii duo Con­íessores beatis Martyribus in itinere illo tristissimo adhaeserunt Petrus et Franciscus, qui dum illis aliquam ministrabant refectionem, a custodibus comprehensi et cbristianos se esse confitentes cum reliquis ad locum supplicii ducti sunt. Postremo Januarii die captivi pervenerunt Facatam. Interea nuntium ad Fazamburum affertur captivos brevi adfuturos, simulque ei patentes exhibentur litterae Imperatoris, quibus praecipiebatur, ut missa mora, eos Nangasaquium transmitteret. Kalendis Februarii discessum est Facata, et ventum est ad locum Carazu nomine, tribus a Nangoja leucis, ubi Fazamburus cum satellitibus eos praestolabatur. Ulterius longum iter prosequuti ingressi sunt Regnum Figen, et advenerunt Zucasaclii, quo postridie mane discesserunt. Cum autem Christi athletae singulis momentis ad martyrium faciendum sese propius accedere intelligerent, reliquum iter quamvis vehementi frigore obrigerent, pedites coníicere maluerunt Sinon­cbum usque octo vei novem a Nangasaquio leucis, Die 4. Februarii effervescente meridie Sinonchum pervenere captivi. Sub vesperam ejusdem diei antequam navim, quaTonchizu eundum erat, conscenderent (maritimo enim septem leucarum itinere illuc proficiscen­dum erat) omnium manus, Minoribus Fratribus exceptis, post terga revinxere satellites, eisque collo funes injecere. Tonchizanum portum brevi tenúere, ac tota nocte algentí brumae in ipso navigio expositi sunt. Paraverat quidem Fazamburus pro omnibus Nan­gasaqui locum, sed veritus ne ob ingentem christianorum multitudinem tumultus fieret, mutata sententia, decrevit eos extra Nangasaquium in sequenti luce, quae 5. Februarii erat, extremo supplicio afíicere. Illud memória dignum in itinere accidit, ut adolescenti Antonio parentes occurrissent, eumque blanditiis, ac lacrymis conarentur adducere, ut Christo íidem falieret; quibus constantissime obstitit his verbis : Quae mihi promittitis, omnia terrena snnt et transitoria, quae vero Christus mihi repromisit, aeterna sunt et coe­lestia. Deinde dimissa qua operiebatur veste, parentibus ait : Ecce vestem quam mihi de­distis, vobis restituo: nudusque ac laetus ad Crucem properavit, eamque amplexatus, ae pluries deosculatus Ambrosianum hymnum intonuit. Caeteri cum eo Martyres crucibus affiguntur, quae jam in quodam colle quasi in Calvario paratae erant; dein in altum elati Christi íidem haud praedicare cessabant. Aderat quoque, sed dissimili prorsus con­silio Joannis de Goto pius ac fortis genitor, qui filio supplicium invidere videbatur. Eni­tuit quidem Paulus Miki, qui, e triumphali illa crucis cathedra nativam hominis eloquen­tiam stimulante Dei charitate ad circumfusam multitudinem pro Christiana religione peroravit, illud palam sibi gratulatus quod in cruce ut Christus Dominus, eademque atque ille aetate, supremum expleret diem. Postremo singuli ab imis lateribus ad humeros binis lanceis transfixi victrices animas coelo inserendas emisere die 5. Februarii an. 1795. Eorum corpora, satellitibus excubias agentibus, diu in patibulis suspensa remanserunt.

Next

/
Thumbnails
Contents