Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862
Index
sibi, ecclesiamque Nangasaqui construerent, solisque Lusitanis de lege Christi verba facerent. Cum res ita se haberent, Gometius Perezius Das Marinas, qui Regis Hispaniarum nomine insulis Philippinis praeerat, opportunum censuit aliquos suae nationis religiosos viros in Japoniam mittere regio Legatorum munere ornatos, ut Taicosamam Hispanorum negotiis faciliorem redderent, cum minitatus fuisset, se Philippinas insulas in suam ditionem redacturum. Huic operi delecti sunt Fr. Petrus Baptista Legátus ac Commissarius, Fr. Bartholomaeus Ruiz, Fr. Franciscus de S. Michaele, et Fr. Gonzalvus Garcia laicus Japoniae callens idioma, omnes ex Ordine Minorum Observantium S. Francisci discalceatorum, qui Legationem hanc eo susceperunt animo, ut inde potius occasionem arriperent, Evangélium ibi praedicandi, quam ut regiis studerent negotiis. Quod quidem eo alacriori ac fidentiori aggressi sunt animo, quia et Apostolicis Litteris a sa. me. Xisto V. P. M. latis die 25. Novembris anni 1586 omnibus Minoribus Fratribus, in insulis praesertim Philippinis degentibus, facultas fiebat, qua, nec Romani quidem Pontificis venia implorata, possent apud Indos et Sinica Regna novas construere domos, et coenobia ad fidem catholicam disseminandam. Hi Manilia solventes die 26. Maji anni 1593 felici navigatione ad littora Japoniae appulerunt; Taicosamam tunc Nancojae commorantem adivere; illique dona a Gubernatore Perezio sibi tradita obtulerunt. Tyrannus Legatos benigne excepit pauperem eorum habitum valde demiratus, tum superbe admodum de se, suaque potentia praedicans, consilium suum eis aperuit de Philippinis insulis quam citissime occupandis, ni se Gubernátor ac Manilienses cives ei per annuam tributi pensionem subjecissent. Cui páter Commissarius per interpretem respondit, Regem Hispaniarum nullum alium dominum agnoscere nisi Deum Regem coeli et terrae, velle tamen libenter amicitiam cum ipso inire, sicuti per epistolam eidem Regi ipse significaverat. Quibus permotus verbis Imperátor respondit, se nil magis in posterum cordi habiturum, quam cum hispanico Rege, et Maniliensibus civibus pacis foedera servare. Deinde Fratres veniam ab Imperatore petiere Meacuni et Ozacam praecipuas Japoniae urbes invisendi; annuit tyrannus eorum votis, jussitque procuratori suo ut, veteri Japonensium more servato, utpote Legatorum munere praediti, imperialibus expensis alerentur. Sex fere mensibus diversati sunt Fratres in aedibus cujusdam equitis ethnici, qui eis impense favebat. Postea Fuximum Taicosama repetens Fratribus Minoribus, qui suum favorem adepti fuerant permisit, ut Meaci domicilium sibi aedificare possent, ea tamen conditione, ne Japonensibus christianam legem praedicarent. Parvo coenobio extructo, huic etiam parvam adjecere ecclesiam B. Virginis Mariae Angelorum Reginae de Portiuncula sacram, in qua an. 1594 pluribus confluentibus Meacianis civibus etiam ethnicis, festum S. Patris Francisci celebrarunt. Aedificarunt quoque pro infirmis duo Valetudinaria, ut corporibus sollicitam afferrent medelam. Interim hi Fratres animarum zelo succensi in hac aede nuper extructa continuas habebant conciones, eo audientium fructu, ut quotidie eorum numerus augeretur, qui salvi íierent. At Bonzi, quorum in christianos ódium pharisaicam aemulabat perfidiam, apud Meacianum Praesidem conquesti sunt, se populi veneratione, et oblationibus destitui, ex quo hujusmodi homines pauperrimo indutos sacco, ac nudis incedentes pedibus admirari, ac eorum sequi praecepta Meaciani cives coepissent. Praesul, qui licet ethnicus, tamen christianis minimé adversabatur, Fratres monuit ne ita se gererent; timendum enim erat, ne imperátor persecutionis edictum jam latum observandum juberet. At illi memória retinentes, quae dixerunt Petrus et caeteri Apostoli in Consilium Judaeorum adducti „oportet obedire Deo magis quam hominibm"