Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862
Index
ab incoepto non destitere; immo aliis laborum sociis e Philippinis insulis accitis Fr. Francisco Blanco, et Fr. Martino ab Ascensione, alteram Ozacae aperuere domum Betlilehem appellatam, simulque tertiam Lusitanorum et Hispanorum impensis extra moenia urbis Nangasaqui prope sacellum S. Lazari. Imperátor vero prorsus ignorabat Patres illos Evangélium publice praedicare, et baptisare. Quod cum turpi Bonzorum delatione rescivisset, statim se illusum a Fratribus existimans, nimio actus furore decretum renovavit, quod paucis retro annis tulerat, quoque poena mortis tum praedicatores, tum baptisati mulctabantur. Accurrunt statim satellites, Imperatoris namque jussa urgebant; domum et ecclesiam Meacianam circumveniunt, in qua ad vespertinas preces psallendas omnes Fratres convenerant; nonnulli praeterea aderant qui Fratrum praedicatione conversi, et baptisma susceperant, et in tertium S. Francisci Ordinem adsciti fuerant. Deprehensi quoque sunt a lictoribus tres praestantissimi Viri e Societate Jesu; in eorum Ozacensi diversorio, et Meacum deducti dolo Praesidis civitatis illius, licet tyrannus Taicosama Patres Societatis Jesu minimé inquirendos esse declarasset. Qui omnes numero sex et viginti die 13. Decembris an. 1596 vinculis constricti, ac in publicum carcerem detrusi, martyrii tempus ardenti animo expectabant. Eorum nomina haec sunt : I. Fr. Petrus Baptista Sacerdos et Concionator Commissarius Missionis et Legationis, natione hispanus annorum circiter quinquaginta. Nobilibus hic parentibus natus in Castro S. Stephani dioecesis Abulensis, virtute, eximiaque pollens doctrina praedicationis munus obedientiae merito cumulavit; devios plures ad justitiae tramites reduxit ; inhdelium salutem sitiens novam Hispániám petiit, postea se apostolicis viris addixit, qui Evangelii disseminandi gratia Philippinas insulas adiverant. II. Fr. Martinus De Ascensione alias de Aquirre Sacerdos, Concionator et altér de Legatione, natione hispanus an. triginta, Vergariae in Guiposcoa nobili genere ortus. Hic philosophicis ac theologicis studiis miram navavit operám in Academia Complutensi. Adolescens familiae suae opibus valedicens ad Minores discalceatos convolavit. Post emissam professionem sacerdotio initiatns bellum sibi acerrimum indixit omnium poenarum genere corpus suum excrucians. Martyrii desiderio ftagrans Mexicum primura, deinde Maniliam pervenit. III. Fr. Franciscus Blanco Sacerdos et Concionator, natione hispanus an. circiter triginta. Natalem habuit in Comitatu Montis-regii (Moritrey) dioecesis Ovetensis in Gallaecia, Ordinique Minori de observantia adscriptus est in provincia. S. Jacobi. Dein discalceatis Fratribus provinciáé S. Josephi cóoptari voluit. In utroque Asceterio eximiae virtutis exempla reliquit. Japoniam petens, utpote idioma illud valde callens, proximorura saluti curandae se totum dedit. IV. Fr. Philip pus a Jesu alias de las Casas Clericus Acolythus an. viginti trium in Mexico ortum duxit ab Alphonso de las Casas, et Antónia Martinez hispanis nobilibus parentibus. Adolescens nomen dedit Fratribus discalceatis in Conventu S. Francisci Angelopolitano. Sumpto habitu, nec satis gnarus sibi cum callido hoste sustinenduni esse certamen cessit illius illecebris, et a coenobio abiit. Haec ejus inconstantia tantum piis parentibus dolorem in túlit, ut ne illum conspicerent, in Philippinas insulas ablegaverint. Verum post biennium facti poenitens obtinuit discalceatorum habitum in Coenobio S. Mariae Angelorum Maniliae, ubi peracto laudabiliter tirocinio, solemnia emisit vota, ac deinceps anteactae vitae sordes singulari poenitentia ita abstersit, ut veluti sanctitatis exemplar ab omnibus haberetur. Hac ejus conversione exhilarati parentes Commissariuni