Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

*d Nr. XI. Bxc. Consilium Regium Locumt. Hungaricum ope intimati ddo 18-ae pr. m. Nr. 54,545 ad me directi signiticat, pro vacantibus fundationis Széchenyiano-Kollonicsianae stipen­diis, quae annue 63 florenos efficiunt, in publicis officiosis ephemeridibus „Sürgöny" et „Ungarische Nachrichten" concursum usque íinem anni labentis duraturum, indictum, atque in illis conferendis ejusmodi competentium imprimis rationem habendam esse, qui in publico ofíicio, vei in educanda et erudienda pube scholastica merita sibi compara­runt. Qui proinde in Dioesesi hac, vacantia idmodi stipendia obtinere voluerint, per DD. Curatos eo invientur, ut recursus suos debite documentatos atque Regio Locumt. Con­silio inscriptos Officio meo Dioecesano substernant. Coloczae, die 20-a Octobris 1862. I Coloczae, die 30-a Octobris 1862. Josephus m, p. Archi-Episcopus. Nr. 1292. Pro vacanti­bus Széche­nyiano-Kol­lonicsianae fundationis stipendiis concursus an­nunciatur. n Parochia Batyensi Docentis una ac Ecclesiae Cantoris statio per translationem Joannis Nóvák ad Duna-Földvár vacans reddita est, cujus complendae causa concursus usque 27-tam mensis Novembris a. c. duraturus indicitur. Emolumenta hujus stationis sunt : 1. In pecunia parata 350 fl. 2. Pro institutione dominicali 25 fl. 3. Proventus stolares. 4. Usus fructus 2 jugerorum terrae. 5. Liberum hospitium. Qui stationem hanc consequi cupiverint, recursus suos praescriptis documentis instructos Districtus superioris Colocensis-Yice-Archi-Diacono, Parocho Miskensi exhi­beant. Coloczae, die 23-tia Octobris 1862. Quod in Ecclesia catholica, quarumvis virtutum ferace, nunquam defuerint, neque defu­turae sint religiosae utriusque sexus personae, quae amore Christi mundo moriuntur, orationibus instant, in vigiliis pernoctant, corpus in servitutem redigunt, virginitatem servant, se impendunt imo superimpendunt in glóriám Dei et salutem animarum promo­vendam : luculentissime perliibet Canonisatio Sanctorum, quae post accuratam duntaxat in vitám, facta ac miracula indagationem fieri sólet, quaeve relate ad viginti sex Japo­nenses Martyres et Beatum Michaelem de Sanctis Confessorein Roxnae die 8-a Junii a. c. instituta fűit. Canonisationis istius acta S. Rituum Congregatio in duplici Compendio edidit, quod pro congrua notitia spiritualique emolumento hisce in subnexo communi­candum esse censui. Nr. 1320. Batyensis statio Ludi­rectoris com­plenda. Nr. 1362. Compendium actorum canonisatio­nis viginti sex Japonen­sium Álarty­rum etB. Mi­chaelis de Sanctis Conf.

Next

/
Thumbnails
Contents