Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

raverat. Quanto magis hac in parabola hominis — ad misericordiam tardi — fragilis natura sistitur; eo magis commendatur immensa divinae cleraentiae largitas, quae libe— raliter, generose dimittit omnia, etsi gravissima debita, animae, quae misericordiae usum f'acere novit. — Ne vero cuidam in Dei misericordiam diffidere exinde incidat, quia non­nisi progredientibus vitae suae diebus meliora meditari incipit — proponit Salvator patremfamilias, ') qui ad vineam suam diverso diei tempore conducit operarios, horum­que singulis, etiam iis, qui nonnisi una laboraverunt hora, eandem mercedem — non pactam, sed misericorditer destinatam — porrigit, qualem ii consequebantur, quorum opus a mane usque vesperam in definita conventione reportabat remunerationem. — Ut vero ostenderet Salvator, nil e parte Dei negligi, quatenus homo sui Creatoris gratia et misericordia ornetur — exhibet parabolam de patrefamilias, 2) qui abiens, suam vineam concredebat colonis, exiguas saltera praestationes requirendo. Misit is suos legatos, qui admonerent colonos, ut fructum referant, ne suos servos trucident; iino cum non suffice­ret isthaec legatio, etiam proprium Filium illuc disposuit; et nonnisi posteaquam hunc quoque male tractatum morte affecerant — homicidas illos perdidit. Haec parabola, ut ex una parte sumptam de colonis promeritam poenam, — ita ex altéra parte illám sin­gularem Dei misericordiam exhibet, quae nil intentatum relinquit, sed omnem adhibet possibilem modum, quo homines etiam immorigeros ad suae salutis studium converteret. — Ne vero quisquam mortalium hanc misericordiam solummodo quibusdam reservatam esse contenderet — proponit parabolam de rege, 3) qui fecit convivium, et vocabat non modo distinctos hospites, sed et eos, qui ad sepes et exitus viarum inventi fuerant, imo et coecos et claudos curabat introduci in suum coenaculum. Quis non advertat, euni fuisse scopum Salvatoris in hac parabola, quatenus nec ii, quos Deus e misericordia sua praeeligere cernitur, hanc misericordiam despicientes, pereant; nec ii, qui derelicti esse censentur, misericordiae viscera sibi reclusa esse autument? Multi enim vocati, sed pauci electi; et erunt primi novissimi et novissimi primi. 4) Non est enim acceptatio persona­rum apud Deum, qui cor videt et scrutatur renes. — Alias, ut homines misericordiae singulum momentum in suum usum converterent — loquitur Dominus de arbore, 5) quae — cum fructus non ferret — iam ad exscindendum destinata fűit; ne tainen secaretur indulsit adhuc paterfamilias per annum, etquidem peculiari gratia — quo videlicet ad­huc circa arborem fuerit fossio, accederet stercoratio, quatenus appareat: e parte Domini nil fuisse neglectum, si arbore fructus ferre renuente totális sequatur excisio, et quae poterat — latis fructibus — in horto laete virescere, subin ob sterilitatem maturescat ad ignem. Longanimitatem et paternam elementiam in hac parabola facile est advertere. — Ne tamen sterilitás animae quemquam misericordia Domini uti volentem — confunderet, apud Simonem pharisaeum 6) in coena proponit Dominus quaestionem de duobus debi­toribus, quorum unus multum, altér non tam multum debebat Domino, utrique vero de­') Matth. 20, 1—16. - 2) Matth. 21, 33 -41. - 3) Matth. 22, 1 -14. - 4) Matth. 20, 16. ­*) Luc. 13, 6-9. - «) Luc. 7, 36-50.

Next

/
Thumbnails
Contents