Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

bitum dimissum est; et conclusio pharisaei parabolae huius scopum constituit : quod vi­delicet Dominus in dimittendo non constringatur fragilitatis humanae abundantia, modo delictorum pondus — fiduciae et charitatis compenset mensura! — Quatenus vero doce­ret, ne quisquam suis operibus, sed magis divinae miserieordiae inniti debeat — proponit parabolam de duobus, ') qui ad orandum ascenderunt in templum : horum unus suae iustitiae confisus, divinis oculis piacere non potuit; altér, qui solum ad Dei confugit mi­sericordiam, suorum delictorum — iustificatus retulit veniam. — Yoluit Dominus hanc misericordiam ipsis quoque humanis inserere cordibus — ideoque parabolam peregrini, inter Jericho et Jerusalem 2) in manus latronum incidentis, ibique graviter sauciati ita 'exposuit, ut cuncti adverterent : quam Deo haec perfectio essentialis esse debeat, cum eius defectus vei hominem amoris fraterni sensu exuat. — Quatenus vero misericordia Deo non modo propria, sed eidem velut amantissima, dilectissima, Ipsique acceptissiraa perfectio reputari debeat — Salvator amantissimus proponit parabolas, e quibus elucet non modo, quod Deo proprium sit misereri semper et parcere; sed, quod Idera Dominus in eo peculiare suum solatium inveniat, hocque Ipsius glóriám optime promoveat, cum invenit cor hominis, cui misereri et cui dona suae clementiae dispensare valeat. En cor­diales parabolas ! Drachmam 3) perdit mulier, et accendit lucernám, et verrit, et inve­nit, et gaudio exuberante vicinas convocat et gaudet. Similis eventus, tanta — propter unam inventam drachmam — gaudii exuberantia, in vita "quotidiana comrauniter haud obtinet; sed.obtinet in paterno corde suarum creaturarum amantissirni Patris, qui ob drachmam gratiae, quam anima quaerit et invenit, licet eam Ipse det, gaudet tamen ma­gis de dispensata, — quam anima de recepta — gratia. — Et ut clarius hanc cordis sui affectionem divinus Salvator «exprimat — suo insatiabili in hominum animas amore ex­clamat : „Ego sum bonus pastor, bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis;" 4) et addit, in quo se bonus pastor talem exhibeat : quia videlicet relictis 99 ovibus, 5) vádit, quaerit unam perditam, eam inquirit, invenit, in humeris reportat, curat, non tundit sed familiariter fovet, et amore prosequitur. Quam haec parabola e corde Jesu profecta est ! ubi non rancor, non obiurgatio, non illatae iniuriae ainara mentio; sed super omnes alios affectus misericordia et copiosa redemptio habetur. — Nulla tamen parabola recurrit, in qua describenda seu Evangélista maiorem sollicitudinem adhibuerit, seu quam sancti Patres copiosius commentati fuerint, seu quam Dominus maiori studio proposuerit — quam parabola „de filio prodigo," 6) cuius parabolae singulae expressiones miro modo declarant et fragilitatis humanae miseriam, et animi ad conversionein determinati neces­sarios affectus, sed vei maximé illám teneram sollicitudinem, qua — Páter suos nunquam deserit filios, eos continua benignitate fovet, iisdem sensum redeundi donat, redire vo­lentes paterno affectu et gratiae occursu praevenit, suas agnoscentes culpas — nequi­dem spectatis veteris conversationis laciniis — prima stóla induit, viribus fractos divinae l) Luc. 18, 10-15. - s) Luc. 10, 33. — ») Luc. 15, 8. — 4) Joan. 10, 11. - s) Matth. 18, 12. ­«) Luc. 15, 11-32. Circ. lill. Nr. V. 1862. 2

Next

/
Thumbnails
Contents