Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862
Index
rum christianarum: vi cujus nulla religio et secta aliam ceu falsam notare et condemnare queat, utpote quae cum omnes verae, bonae ac divinae esse possint, eandem quoque sibi auctoritatem vindicant, et eamdem suis asseclis spem salutis promittunt. Est autem inter hunc indiíferentismum religiosum et sic dictam tolerantiam civilem essentiale discrimen. Tolerantia civilis est libertás aut facultas a suprema civili potestate subditis diverso cultui addictis eam , quam ipsi tenent religionem profitendi et exercendi, propter bonum pacis et securitatis externae concessa; indiíferentismus vero est tacita negatio veritatis omnis religionis. Porro tolerantia civilis datur, ubi expedit, ex praecepto charitatis, vi cujus errantes a tramite veritatis et virtutis fine correctionis et resipiscentiae patienter ferri debent; datur ex conditione humanae libertatis, vi cujus nemo contra suam persvasionem ad alterius fidei placita amplectenda cogi potest; datur subditis, ut tanquam cives ejusdem regni iuribus civilibus et bonis temporalibus, pace et tranquillitate externa secure frui, et secum invicem in societate humana coéxistere possint; — e contrario vero indiíferentismus religiosus dat cuilibet effrenam quidquid credendi et sentiendi licentiam ex principio : nullám dari certitudinem veritatis religiosae; omnes religiones esse aequaliter bonas, salvificas, nec in re sed solum in forma ab invicem discrepare. — Dein tolerantia civilis non afficit essentiam religionis, sed solum liberum religionis exercitium concedit propter bonum pacis; cum e contrario indiíferentismus tollit religionis sanctitatem, obiigandi vim, et involvit incuriam omnis veritatis et aeternae salutis. Denique tolerantia civilis tolerat minus malum ad május malum evitandum, cum e contrario indiíferentismus veritatem non tolerat, ut malo jus tribuat et existendi et grassandi contra omne bonum. Indifferentismum hunc et principiis sanae rationis et principiis religiosis repugnare, ac seipsum evertere ex sequentibus patet : a) ratio nequit esse indifferens respectu veritatis et erroris, cum ipsius finis sit cognitio veritatis; et hoc ipso cessaret esse id quod est, si negaret sibi inesse vim cognoscendae veritatis. b) Omnis religio ideo est, ut tamquam vera cognita salutares producat fructus; at vero si nulla ceu vera pro certo declarari potest : nulla érit, quae optatum referet fructum, utpote destituta sua ad hunc finem obtinendum prima et suprema conditione, videlicet quod sit vera. c) Declarare : omnes religiones aequaliter esse bonas et salvificas, idem est, ac declarare nullám esse bonam et salviíicam; quin idem est, ac declarare, unice indiíferentismum esse in religione salutiferum princípium, religionem veram; ceteras cunctas esse falsas, quod tamen in sensu indiíferentismi implicat. d) Indiíferentismus necessario ducit ad theismum et hinc ad atheismum. Ad theismum quidem, quia si omnes revelatae religiones dicantur esse ejusdem pretii, ex his nulla erit vera, un de theismus; et si ultro procedendo dicatur : cunctas sine discrimine religiones esse ejusdem momenti, neque theismus poterit ceu unice vera considerari; hujus autem veritate negata, atheismus, ut se stabiliat, est necesse. e) Indiíferentismus denique suo fine excidit. Hic enim esset, ut praetenditur, libertati conscientiarum bonoque pacis in civitate consulere. At vero si indiíferentismus