Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862
Index
pro unice vero principio in negotio religionis fuerit recognitus, omnes illi, qui contrariam profitentur doctrinam, omnibus iis molestiis manent obnoxii, quibus ex supposito manere deberent illi, qui hanc vei illám religionem ceu unice veram, unice salvificam proíiteri recusant. Et utinam non tristis doceret experientia, quantis non divexantur unicae salvificae religionis professores malis ab illis, qui nullám ceu veram, ceu salvificam agnoscunt religionem. His deest quoque charitas, quae illos, qui veram profitentur doctrinam, ab omni injusto et inhumano actu sub poena amittendae salutis quamplurimuin arcét. Haec in genere; quantum vero in specie doctrinam Christi adtinet, haec indifferentismum pláne proscribit. Christus Dominus non ideo venit, neque ideo suam doctrinam promulgavit, ut cuilibet liberum esset hanc amplectendi vei non amplectendi; ex sententia Ipsius : Omnes, qui non crediderit, condemnabitur. Secus vero tam splendidis tamque perspicuis suam divinam missionem et a se coelitus adlatae doctrinae veritatem comprobavit argumentis, quod determinari vix possit : an major sit coecitas mentis quam pravitas cordis in illo, qui eam inficiatur. Specialia hunc in finem scripturarum loca producere superfluum esse videtur, cum vix sit scripturarum pagina, quae errorem contrarium non ex principio profligaret. Secus vide Joan. 14, 6; — 18, 37; — 10, 9. — Luc. 11, 23. — Math. 18, 17; — 28, 20; — 7, 15. — Eph. 4, 11 — 14. — Gal. 1. — Tit. 3, 9-11. — II. Petr. 2, 1. — II. Joan. 8, 9. — Jud. 13. —^mffly&m™— II. E Studio Biblico Veteris Foederis. Cum in libro Josuc narrentiir quaedani Iiistoriae, uti: mirabilis populi per Jordánéin transitns, — castigatum fartnm Adiani, — foedus Galiaonitis servatum, — sanctus cisJordanici populi in observanda Dei lege zeliis; quarurn in catechesibus et sermonihns sacris aptus fieri potest nsns: idcirco indicetur, ad qnalenam objectum, singula e praeattactis historiis accomode adhiberi queat. Liber Josue a transitu populi Israel, usque mortem Josue exhibet, quomodo promissiones divinae de obtinenda terra Chanaan adimpletae fuerint. E copiosa hac matéria, quae per 24 capita legenti fusius sistitur, complura objecta pro instructione pastorali commode serviunt. a) Quod mirabilem populi per siccatum Jordanis alveum transitum adtinet, vei maximé modus ille attentionem exigit, quo Deus hunc transitum disposuit, atque effecit. Transitus hic, jam ante 3 dies velut maximi momenti eventus praenunciatus est. Josue per praecones, in antecessum, non modo ab omni tumultuario transeundi modo populum retrahit , sed et directe mandat , ut arcam foederis , quae praeferenda erat , ad justam nonnisi distantiam comitentur; ut sic