Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862
Index
Postquam igitur dies S. Quadragesimae dies sünt pii moeroris genitusque, nioneantur fideles, ut tempore hocce sacris concionibus sedulo intersint, piis lectionibus vacent, salutaribus meditationibus incumbant, assiduis enixisque precibus insistant, peccata sine qui"bus mortalis vita non ducitur sincere defleant, proposita emendationis confirment et per consortium passionis Christi eo intendant, quo resurrectionis ejus participes efficiantur. Sic íiet, ut castigatio carnis ad regenerationem transeat animarum. Quod vero nos, Fratres Filiique dilectissimi, qui ministri Dei et dispensatores mysteriorum ejus sumus specialius concernit, videamus semper vocationem nostram (I.Cor. 1, 26.) et meminerimus, nos in sortem Domini vocatos et Deo, cui servire regnare est, esse mancipatos; meminerimus, quod sacerdotale munus praesente cumprimis procelloso tempore eo duntaxat pacto efficaciter et spiritui Christi conformiter gesturi simus, si profanas quasvis sollicite vitaverimus contentiones, et super quaevis opinionum commentorumque glaucomata nos elevaverimus, atqi:e cunctis partium studiis fuerimus superiores. „Labora sicut bonus miles Christi. Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus : ut ei placeat, cui se probavit. Nam et qui certat in agoné, non coronatur, nisi legitime certaverit. . . . Noli contendere verbis; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis." (II. Tim. 2, 3 — 5, 14. et 15.) Suprema igitur lex nostra esto sacerdotale munus itagerere,ut ea potissimum curemus, quae Dei sunt, quae ad salutem commissi gregis nostri attinent, quae Ecclesiae Jesu Christi incrementum promovent. Haec facturi, Deoque quae Dei sunt reddituri, Caesari quoque reddamus oportet, quae ,sunt Caesaris. In medio concivium degentes ipsi quoque cives et patriae filii sumus, adeoque ea, quae ad communia singulorum emum officia referuntur, nos perinde majoremque in modum exequamur est necesse, sic populo curae nostrae spirituali credito exemplum daturi et doctrinam. Quem in íinem fidelibus nostris omni opportunitate illud Apostoli monitum (Rom. 13, 1, 2.) ingeminemus : non esse potestatem nisi a Deo, eosque qui potestati resistunt, Dei ordinationi resistere adeoque sibi damnationem acquirere ; illud item antiquissimi christianorum Apologetae de ethnico utique ejus temporis Imperatore effatum : „Christianus nullius est hostis, nedűm imperatoris, quem sciens a Deo suo constitui, necesse est, iit et ipsum diligat, et revereatur, et honoret, et salvum velit cum toto imperio. Colimus imperatorem sic, quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem a Deo secundum et solo Deo minorem. Sic enim omnibus major est, dum solo vero Deo minor est. Oramus pro salute imperatoris, ab eo eam postulantes, qui praestare potest." (Tertull. ad Scapul. c. 2.) Si hujusmodi relate ad Imperatorem ethnicum a primordiis jam Ecclesiae catholicae viguit observantia, quanto magis hanc nunc vigere necessum est, dum pientissimi Imperatoris ac Regis Apostoliéi gubernio fruimur, qui provehendis temporalibus aeque ac spiritualibus subditorum suorum commodis quaelibet vitae suae momenta consecrat. Quare ad sancta referamus officia Augustissimo Domino nostro intemeratam fidem, promtum obsequium et inconcussam