Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

adhaesionem verbo et opere contestari, atque Regem Regum ac Dominum Dominantium flagrantissimis exorare precibus, ut divina sna dextera, quae illius Progenitores adver­sus multiplicia eaque perniciosissima olim molimina potenti virtute protexit, ipsum quoque inter saevientes quasvis tempestates salvum praestet ac incolumem. Unum adhuc pro coronide occasione hae superest memorandum. Quidquid ni­mirum ex adflicta etiamnum Summi Pontificis Sedisque Apostolicae conditione, quae me­rítő cujusvis boni catholici animum graviorem in modum oppugnat, in nos dimanaverit et ad cumulum eorum, quae nos praesenti tempore vei per ingentem multumque damno­sam in magna Dioecesis hujus parte aquarum Danubii exundationem circumdant malo­rum accesserit : id nos pia cum resignatione feremus acquiescentes voluntati divinae, et quibuscunque calamitatibus affecti fuerimus, animo haud despondebimus certi de eo, quod Ecclesia Dei quidem vulnerari, neutiquam autem perimi possit, quod item Dominus semper nobiscum sit futurus, dummodo orationi bonisque operibus instantes ei toto corde adhaereamus. Quantum jam ad dispensationem in lege abstinentiae petendam et tribuendam attinet : ea, quae hac in parte annis praeteritis, signanter tenore encyclicarum ddo 5-ae Februarii 1860 litterarum constituimus, nunc etiam ea cum animadversione observari volumus, quod delegata in lege abstinentiae quadragesimalis dispensandi facultas non ad directores conscientiarum i. e. confessarios, sed cum officium sit jurisdictionis externae, ad solos Parochos, Parochiarumque Administratores pertineat, neque in universum ex­tendi, sed ad singulos duntaxat parochianos applicari possit. (Bened. XIV. apóst. litt. ddo 30. Maii et 20. Aug. 1741. Clemens XIII. ddo 20. Decemb. 1759.) De cetero Fratres Filiique dilectissimi, obsecramus vos per misericordiam Dei, ut exhibcatis corpora vestra hostiam viventem, Deo piacentem (Rom. 12, 1.) in patien­tia, in orationibus redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. 5, 16.) estote for­tes in bello et pugnate cum antiquo serpente (Apoc. 12, 9.) ut cum apparuerit Princeps Pastorum, possitis recipere immarcescibilem gloriae coronam. (I. Petr. 5, 4.) G-ratia Do­mini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio S. Spiritus, sit cum omnibus vobis. Amen. (II. Cor. 13, 13.) Dátum Coloczae in aedibus residentiae nostrae Archi­Episcopalis, Dominica Septuagesimae in diem decimam sextam Februarii incidente, anno salutis millesimo octingentesimo sexagesimo secundo. Josephus m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents