Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

6 Antistes per vlm abreptus a Sede sua, alioque relegatus, et ab omni commissi gregis curatione prohibitus, ac plures etiam Antistites et Sacerdotes e Regno Neapolitano vei in carcerem missi, vei ad fugára coacti; huc spectant, (nec sine acerbissimo doloris sensu memoramus) patefacta per nonnullas Italiae civitates protestantibus templa, et publicae etiam scholae institutae, ubi in perniciem Catholicae Religionis quaelibet impune trada­tur doctrinae perversitas; denique promulgatum in Umbria decretum, quo matrimonium nuncupatum ab Apostolo magnum Sacramentum peculiaribus civilibus disciplinis illiga­tur, ac ferme subtrahitur ab Ecclesiae potestate, eo fortasse consilio ut postea civilibus dumtaxat subdatur legibus, eaque ratione, quod Deus avertat, legális invehatur concu­binatus cum extremo animarum detrimento. Atque hic, uti Apostoliéi Nostri muneris ratio postulat, quidquid contra Ecclesiae iura et patrimonium, contra religiosas personas earumque bona actum hucusque est, vei peragatur in posterum, damnamus reprobamus, ac nullius vis et roboris, ac prorsus irritum palam edicimus. Quanta vero ubique sit rerum omnium tum publicarum tum privatarum perturbatio, quantus in Európa motus, quantis dissidiis flagret Italia ecquis non videat, ac Nobiscum non maximé doleat? Tam multa tamque gravia rei sacrae et civili inflieta vulnera considerantes exclamare cogi­mur cum Propheta „infecta est terra ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges, „ rautaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum." Haec autem malorum congeries ab iis maximé repetenda, qi;i ut suam per Italiae íines ditionem extendant humana quaeque iura ac divina audacter pervertunt, qui publicae se felicitatis auctores iactant ac praedicant, quocumque tamen pervaserint, ibidem saevissimae veluti tempestates im­pressa relinquunt furoris excidiique vestigia. Utinam aliquando redeant insipientes ad cor, nimirum intelligant, Religione sublata, nullum humanae societati superesse prae­sidium tum ad stabilitatem túra ad quietem; utinam sibi aliquando persuadeant unarn esse Catholicam Religionem veritatis magistrara, virtutum omnium altricem, in qua civi­tatum, regnorum incolumitas salusque nitatur : meminerint aliquando, Apostolicam hanc Sedem nedűm adversatam unquam fuisse verae ac solidae populorum felicitati, quin etiam quovis tempore de universo hominum genere fuisse egregie promeritam; per illám namque traductae ad humanitatem barbarae gentes, veraeque religionis praeceptis institutae, sedati bellorum tumultus, provectae módis oinnibus bonae artes ac discipli­nae, calamitosis aegrisque recreandis publica charitatis excitata domicilia, asserta pro­mulgata et principibus et populis vei in maximis perturbationibus iustitiae atque hone­statis principia. Haec atque alia quamplura per Apostolicam Sedem in bonum humanae societatis provide sapienterque peracta, multis eximiisque testata monumentis, ad omnis praedicationem temporis celebrabit história. Sed iam paternum animum Nostrum ad se revocat plurimis afflicta malis per Orientem Ecclesia, quae tamen cruentis martyrum palmis nobilitari ornarique non desi­nit. Loquimur nempe, Venerabiles Fratres, de regno Choreae, de Sinensium Imperio regnisque finitimis, xibi neque atrocissimis cruciatibus nec dirissimo quovis mortis genere

Next

/
Thumbnails
Contents