Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861
Index
„ credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Páter in me es „ et ego in te." Atqui huius unitatis vis et ratio omnino postulat, ut tamquam membra cum capite, sic universi per orbem fideles cum Romano Pontifice, qui Christi in terris Vicarius est, coniungantur et coalescant. Quamobrem ad Praedecessorem Nostrum sanctae memoriae Damasum scribebat Ecclesiae doctor Hieronymus „Beatitudini tuae hoc „ est Petri Cathedrae communione consocior, supra illám Petrám aedificatam Ecclesiam „ scio, quicumque extra hanc domum agnum comederit profanus est." Quantam vero meniorati libelli auctor infert iniuriam perillustri Galliarum genti, utpote quam Catholicac unitatis retinentissimam schismaticis putat erroribus posse implicari! Quanta illius temeritas est, quod ab obsequio ac íide erga Apostolicam Sedem abstrahendum fore confidat Clerum illum et spectatissimos praesertim Antistites, qui Praedecessores inter suos Irenaeum recenseant Lugdunensis Ecclesiae Pastorem praeclara ista scribentem : „Ad „ Romanam Ecclesiam propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire „ Ecclesiam, hoc est eos, qui sunt undique fideles", qui nullo fracti metu, nullo retardati periculo, tum voce tum scriptis Nostra Sanctaeque Sedis iura vindicare certaverint, Nobisque exhibere nunquam intermiserint certissima devotionis argumenta ! Quorum Nos, aliorumque per orbem Antistitum dum meritis ornamus praeconiis pastoralem curam, vigilantiam, firmitatem, ipsos licet sponte sua incensos erectosque ad Catholicae fidei defensionem, hortari tamen atque excitare pro hac temporum iniquitate non praetermittimus, ut quo validiores quotidie hostiles impetus fiant, eo firmiori animo sustinendos ac írangendos curent, atque adeo commissos suae curae fideles de fallaciis insidiisqtie admonere non desinant, quibus avellere ipsos a Matris Ecclesiae gremio vaferrimi homines connitantur. íam vero ex damnando illo libello, quaenam tandem sint auctoris et ceterorum omnium consilia qui civilem Sanctae Sedi principatum extorquere conantur, detracta veluti larva manifeste deprehendimus. Scilicet nihil aliud intendunt ac moliuntur, quam ut Sanctissimae Religionis fundamenta subvertant. Id sane per provincias a civili Nostra dominatione iniuste subreptas, id per reliquas Italiae regiones perfidissimis quibusque artibus stúdiósé curari et videmus et ingemiscimus. Huc spectant disseminatae quaquaversus perversae sacrorum librorum interpretationes ad fidem corrumpendam, diffusa ad contaminandos iuventutis móres turpissimorum libellorum colluvies, invecta quocumque effraenis vivendi licentia, despecta proculcata Ecclesiae potestas, sacra, immunitás violata, subducta ab auctoritate et vigilantia Episcoporum publica iuventutis institutio omnisque doctrinae morumque disciplina, praepositi docendo homines de religione prave sentientes, evulgatum in Umbria decretum de cunctis ferme religiosis familiis e claustro exturbandis, de extinguendis Collegiatis Capitulis, delendisque simplicibus cumsvis generis Beneficiis, piisque Sodalitiis eorumque bonis per summám iniuriam occupandis; huc spectant coniecti in vincula ecclesiastici viri, ipsique sacri Antistites, quos inter Venerabilis Fráter Archi-Episcopus Urbinas nuper septus armis in custodiam traditus, et Cardinalitia etiam dignitate fulgens Venerabilis Fráter Firmanus