Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

delam ab altero expetit. Lingva haec nectit familias : parentes filiis; societates; amicos; rempublicam; nationem et gentem. Sine lingva, communicatio internarum indigentiarum vix possibilis : per lingvam expedita redditur, et facilis. Per lingvam suam humanam Christus nos docuit, per lingvam Apostolorum et discipulorum suorum hodie quoque Deus nos instruit. Et huius lingvae subsidio, blasphemus benignum largitorem facultatis loquendi prostituit. — Sed et h) voces illae, quas blasphemus ex ore suo illoto evomit satis huius eriminis gravitatem exhibent. Non enim minimas Dei creaturas, sed grandia quaeque mysteria et sanctissimas personas sólet proscindere. Consurgitur contra Sanctos, contra Angelos, qui Dei amici sunt. Proscinditur Nomen Sanctissimum Jesu; lacessitur Christus, etquidem per animam christianam , pro qua est mortuus. Dehonestatur Mater misericordiae — imo nec Deo omnipotenti parcitur, sed Creator universae naturae, vili cani assimilatur; aut daemoni infernali comparatur. — Unde i) blasphemia manifeste paganismum involvit. Ethnici poterant sua sibi idola lacessere; quia diversa colebant nu­mina : ast quomodo, sine nóta ethnicae pravitatis blasphemabit Christianus, qui quem Creatorem alterius insectatur, Deum suum agnoscit. — Imo k) blasphemia manifestam stultitiam continet. Qui furatur, graviter peccat, ast sibi materialiter non nocet. Ebrius licet graviter delinqvat, voluptatem tamen quandam percipit. Acedia naturali desidiae arridet. Ast ad fovendam magis iracundiam, ad perturbandam animi pacem, contra Supe­ros consurgere, et cum propria tortura, hos sibi infensos reddere, manifestae stultitiae nóta est. — Aggravat insuper 1) blasphemiae malitiam, insigne ex illo proveniens scan­dalum. Siquidem parentes, tremendo exemplo proles suas destruunt, mutuum exemplum alios et alios inficit; sicque publica contra Deum consurgit acies. Quanta proinde poena exspectanda est pro tanto flagitio, cum illud velut vernacula lingva daemonum — iam vivos, damnatis societ. 2. Instar remediorum particularium contra blasphemiam sequentia commemoranda sunt. a) Praevivendae sunt occasiones, in quibus blasphemus labitur. Si animal recalci­trans sit blasphemiae laqueus, inviandus est, ut dicat quaedam vocabula grave sonantia, sed nil mali continentia. Si praevideat quampiam molestiam emersuram, velit pro tali vice ss. nomen Jesu, et Mariae in corde suo invocare. Qui nisi ebrius blasphemat, intem­perantiam fugiat. Qui inter iurgia blasphemat, meditetur pacem. — b) Blasphemo con­svetudinario quotidiana matutina oratio conducit cum intentione non blasphemandi : oret pro hoc scopo unum Páter et Ave in honorem Beatae Virginis, vei Angeli Custodis, et í'aciat propositum particulare, etquidem innixum debitis motivis, humili animo, fusis pro eo servando ad Deum ardentibus precibus. — c) Plurimum, adiuvat continua praesentis Dei memória. Si enim, nec regem terrenum facile quis convitiis afficeret, ubi eundern ca­terva satellitum stipatum, praesentem cerneret — quanto magis verebitur suum absolu­tum Dominum, et Judicem verbis laedere, quem velut omnipotentem vindicem, praesen­tem esse reflectet. Quae tamen vix iuvabunt, Nisi d) examen conscientiae circa hoc vi­tium quotidie suscipiatur ad minimum vesperi, exquirendo in specie occasiones blasphe­mandi, tűin ipsas blasphemias, secundum suas diversas species : agendo Deo gratias, pro adiutorio, vei errata detestando. — Praecipuum fulcrum in hunc finem est e) Confrater­nitas Beatae Mariae Virginis, cum firmo proposito ab hoc peccato cavendi. Nuper inGal-

Next

/
Thumbnails
Contents