Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

tem seraper habuisse de Patre.' ') — Glossa interlinearis dieit : ,Quid est commune dei­tati meae, et tibi matri secundura carnem?' ,non tu genuisti deitatem raeam, quae facit mi­raculum,' '). Causam denique banc addit S. Joan. Chrysostomus : ,Ita loquitur Salvator, ne suspectum esset miraculum — ab his enim, qui indigebant, rogari oportuerat, non a matre.' — Ut adeo hic quoque matris suae honorem Dominus multum commendet, nam licet in prodigio divinitatem ostenderit, in obsequio tamen insignem erga preces Matris humanitatem doeuit, commendavitque eius cultum,cuius suffragio primum miraculum factum est. E Theologia Morali. Consvetudinarius in pcccato blasphemiae 1) quibus sub conditionibus absolvendus? 2) quae pro eius durabili conversione adliibenda adhortationis et pastoralis prudentiae adminicula? Per peccatum blasphemiae, quod obvie grassatur, in profanam non minus ac sa­cram rempublicam, in privatam aeque ac publicam prosperitatem, in temporal^m non secus ac aeternam hominum salutem gravissima damna promanant. Horrendo siquidem istiusmodi vitio succutitur in mentibus christianorum fides; sanctissima religionis myste­ria ac adoranda Nomina in lutum piatearum sparguntur; sensus omnis venerationis, di­vinis rebus debitae, subvertitur; publica impiorum contra Deum consurgit acies; inno­centi puerorum aetati gravissima scandala ponuntur; crimen contra supremam auctori­tatem admissum impune grassatur; beneficia Dei avertuntur; et calamitates divinae ca­stigationis, pro merito accedunt. — Calamitas huius vitii increscit apud eos, qui illud tanquam aquam bibentes, linguam suam, quam ab auctore naturae velut divinarum lau­dum interpretem nacti sunt, in gravissimarum contra Deum iniuriarum vehiculuin con­vertunt; et auram, quam iugiter Dei beneficio attrahunt, in vilipeiisionem Dei Sanctissi­mi, in contumeliam sui Creatoris sugunt. Hos, peccati blasphemiae iugi consvetudine detentos, sacramenti Poenitentiae ministri, omni qua par est paterna sollicitudine com­plexi, in conversionem eorum omnia salutis praesidia adhibent. In cuius quidem sollicitu­dinis sequelain, quaedam I. ailte; quaedam II. post Sacramentalem absolutionem applicant. I. Allte sacramentalem absolutionem solerter dispiciunt : an eam 1. differre; an 2. conferre expediat ? 1. Differendam censent — quoties poenitens indispositus, adeoque sacramentalis absolutionis gratia indignus comparet, neque adest modus, ut in teinporis brevitate con­grue disponatur. Apparet autem haec indispositio ex eo, quod quis peccati blasphemiae, licet sibi serio expositam gravitatem non agnoscat; hoc suum scelus, falsis quibusdam argumentis iugiter excuset; nullo desuper dolore tangatur; média ad reprimendam, con­') Ita Beda Ven. in hunc loc. — J) S. Aug. in h. 1. fire. Lili. Kr. V. 1S61. 2

Next

/
Thumbnails
Contents