Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861
Index
tractam in blasphemando facilitatera nulla adhibeat; cetera etiam christiani hominis officia promiscue negligat; Sacramentalem confessionem solummodo semel in anno, idque exigua ceteroquin dispositione suscipiat; post iteratas licet confessiones, nil pláne e sua consvetudine blasphemandi remittat; ipsam fors confessionem quoque praecedentibus diebus in graviores blasphemias lapsus sit; si proposita in prioribus confessionibus concepta ne minimo quoque tempore servarit; si imposita, instar satisfactionis medicinalis, salutaria opera prorsus neglexerit; nec de praesenti, locata in divinam opem fiducia, a peccato blasphemiae se abstinere velle serio promittat, sed universam salutis suae causam ut rem adiaphoram habeat; si isthaec suae salutis incuria ex actibus, verbis, expressionibus quoque pateat — si haec in poenitente deprehendantur, omni cum charitate inviatur, ut sibi eas, quae ad valide suscipiendum sacramentum poenitentiae pertinent dispositiones comparet, atque constituto tempore, qua iam melius dispositus ad sacramentum poenitentiae accedat. — Si in agendi ratione sacerdotis nil occurrat, quod seu praecipitantiam, seu asperitatem, seu indiscretionem sapiat, ipsa dilatio absolutionis neminem prudentem oífendet; qui si etiam ad tempus rem molestius ferret, subin tamen cum adverterit animae suae sanitatem ex hac agendi ratione subsecutam, ex corde gratulabitur. „Vociferetur, et clamet, et conqueratur aeger impatiens dolorem — inquit S. Cyprianus, ') gratias aget postmodum, cum senserit sanitatem." Et Tertullianus in hanc quidem rem recte 2) loquitur : „Et medicinae praesidium plures refugiunt, plures timidi, et male verecundi.. Ast horrorem operis fructus excusat; gemens ille et mugiens inter manus medicorum, postmodum sanitati redditus eosdem mercede cumulabit, et artifices optimos praedicabit, et sacros iam negabit." — Alioquin tribunal hoc non humano sed divino pensatur iudicio — ubi non qiiae hominibus, iuxta suum sensum cogitantibus, sed quae Deo piacent, rationem cynosurae obeunt. Quam in rem Synodus *) Gebennensis (seu Genevensis) sub Successore S. Francisci Salesii asservata merito in hunc modum proloquitur : „Varii presbyteri se faciles praebent in danda peccatorum remissa, modo peccatores spondeant emendationem et elongationem a peccandi occasione proxima. Diligenter inquirendum est, num idem non saepius promiserint; — narn, si idipsum promiserint identidem, nec promissum adimplerint, presbyter illorum verbis non debet credere, sed differre absolutionem, quoadusque ab istis occasionibus peccandi recesserint, et quoadusque per aliquod temporis spatium ad eas non redierint. Nam si detur absolutio, sine spe probabili, quod poenitens stabit promissis, sangvis Jesu Christi profanationi exponitur, et presbyteri iteratarum prolapsionum, et illorum malorum se reos constituunt, quae ex falsis nascuntur absolutionibus, quibus perit tum presbyterorum, tum poenitentium multitudo iníinita." — In quam sententiam etiam provinciáié Pragense *) Concilium, ita confessarium admonet : ,,Quos in graviora erimina, frequenter ex prava consvetudine incidisse animadverterit, iis ad aliquot dies, atque adeo menses, prout morbi gravitas ') S. Cyprian. de lapsis. — !) Tertull. libro de Poenit. c. 8. — 3) Synodus Gebennensis Part. IV. tit. 9. cap. 5. — 4) Anno 1603. Tit. de poenit.