Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

actionibus humanis se sponte subiecit Christus D. parentibus, proprie Matri a qua eas cum natura quasi accepit. In divino-humanis soli Patri voluit subiici, et obedire, quia hae, utpote altioris ordinis, a solo Deo erant acceptae et directae. Unde Christus Domi­nus parentibus, actiones divino-humanas quasi ex materno imperio petentibus, respon­dere est solitus : illas non ad parentum, sed ad Dei voluntatem et nutum esse faciendas. — Hic igitur, consideratis verbis, de quorum circa pietatem filialem sensu queritur, Sal­vator noster illud saltem deciarat : Amori raatris etiam tenerrimo proponendum esse Dei praeceptum, vei consilium cui simile quid in ipsis rebus humanis evenit, ut cum regis parentes vivunt, rex eos quidem ut parentes aestimat, sed cum sit omnium qui in regno sunt superior eosdem iure communi reipublicae etiam regere et dirigere tenetur. Unde verba suprafata Beatae Virginis honori non modo pláne nil detrahunt, quin potius de sublimi ejus celsitudine reflectunt, utpote quae genuit puerpera Regem, cui nomen aeter­num, et gaudia matris habens cum virginitatis honore : nec prímám similem visa est, nec habere sequentem Alleluja. ') c.) Quaeritur tandem de sensu versus quarti, capitis secundi ex Evangelio secun­dum S. Joannem, qui versus sic habét : „Et dicit ei (Mariae) Jesus : Quid mihi, et tibi est mulier? nondum venit liora mea." — Capitis huius argumentum ad sequentia reducitur : Jesus vocatus ad nuptias in Cana, aquam in vinum convertit; tum eiicit vendentes e templo; Judaeis petentibus signum, quod ostenderet se a Deo missum, hoc assignat : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. — Versus proinde quartus, de cuius sensu quaeritur illum in Cana eventum respicit, cum vino deficiente : „conpassa est Mater Dei, domesticorum verecundiae, sicut misericors, sicut benignissima" ') et ait : Fiit! vinum non liabent. Fundamentum huius, indirectae petitionis Matris ad Filium, erat firniissima fides, qua Beatae Virgini constabat : divinum suum Filium miraculis, suorum dictorum veritatem comprobaturum; simul vero charitas, qua defectui vini prospicere voluit. Unde Salvator tam nobiles, Matris suae affectus reprehendere nec potuit nec vo­luit — sed solummodo reflectit in Theandricis operationibus se Patris voluntati esse subiectum, in quibus preces interpositas omnino a matre recipit, sed impérium non agnoscit. Sensus ergo esset : ,Tu o mater, in hac re mihi non es mater, sed quasi mulier extera, quia a te huinanitatem accepi, non divinitatem; cuius est hoc miraculum paórare, non secundum tua, et cognatorum desideria, sed iuxta voluntatem Dei Patris et meam: iuxta ergo illud patrabo quando venerit tempus et hora.' 3) S. Augustinus 4) vero ita rem explicat: ,Dicta est mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis.' ,Non dixit Mater, sed mulier, tanquam Deus.' 5) ,Significat se divinitatem ; qua miraculum erat patrandum, non temporaliter accepisse de matre, sed per aetermta­') In Officio divino pro festő Nat. Ant. ad Laud. 2) S. Bernard. Senn. 1. in Dom. 1. post Octav. Epiph. *) Ita sensum exponit Cornel. a Lapide in hunc locum. *) S. August. tract. 10. in hunc loc. — 5) Ita Euthymius.

Next

/
Thumbnails
Contents