Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860
5 :>€? Nr. H. JOSEPHUS KUNSZT METROPOLITANARUM COLOCENSIS ET BACSIENSIS ECCLESIARUM CANONICE UNIT ÁRUM ARCHI-EPISCOPUS etc. etc. VENERABILIRUS FRATRIBUS, FILIISQUE DILECTISSIMIS, ÜNIVERSO CLERO DIOECESIS NOSTRAE SALUTEM IN DOMINO SEMPIT ERNÁM! Si quando, his profecto, quos vivimus irrequietis et turbulentarum agitationum plenis atque ad proelia Domini fortiter proelianda urgentibus diebus ad strictas muneris Nostri partes attinere existimamus, ut adpropinquante imprimis sac rae Quadragesimae tempore, quod exemplo Salvatoris nostri consecratum, mater Ecclesia peculiari sollicitudine fidelibus suis ad recollectionem mentis, unctionem spiritus, ac exercitium pietatis oraniuraque bonorum operum deputavit, — paternae exhortation is et novae pro solertissime excolendo agro dominico exstimulationis officium exequamur. De jejunii sanctitate utilitateque non intendimus hac vice ad Vos loqui, cum eatenus sensa Nostra jam identidem, novissime autem anno prioré satsuperque Yobis enunciaverimus. Quantum verő ad ejusdem jejunii et abstinentiae disciplinam, dispensationis item in lege abstinentiae quadragesimalis modum a c mensuram attinet : iis, quae hac in parte annis superioribus in Domino statuimus, etiamnum inhaerendum esse arbitrati sumus. Ut autem totius disciplinae tum circa jejunium, tum circa abstinentiam in ArchiDioecesi Nostra observandae norma cuivis pateat : lianc sub uno complexu sequentibus exhibeinus : Nr. 235. Litterae encyclicae, quibus disciplinae circa jejunium et abstinentiam in A.-Dioecesi observandae norma exhibetur ; tum veropraesentium temporum iniquitas et huic occurrendi média indicantur etc. Dies jejunii stricte tales, quibus nimirum praeter abstinentiam ab eduliis carnalibus una tantum per diem refectio ad satietatem conceditur, ex universali Ecclesiae praecepto sunt : l-o Cuncti s. Quadragesimae dies, exceptis diebus Dominicis. 2-o Feria quarta, sexta et sabbathum infra hebdomadas quatuor temporum. 3-o Yigiliae : Nativitatis Domini N. J. C., Pentecostes, SS. Apóst. Petri et Pauli, B. M. Virginis in Coelos