Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

6 Assumtae ac 00. Sanctorum. Demum 4-o Feria quarta et sexta tempore Adventus. — Dies vero abstinentiae, quibus utp ote iterata etiam ad satietatem refectio indulgetur, sed abstinentia a cibis duntaxat carnalibus praecipitur, sunt : l-o Dies Domini in s. Quadra­gesima, et 2-o Feria sexta et sabbathum per totius anni decursum, demto Nativitatis Domini Festő in harum alterutram incidente. A lege jejunii, intuitu unius tantum diurnae ad satietatem refectionis eximuntur : 1-o qui vigesimum primum aetatis annum necdum emensi sunt. 2-o Qni sexagesimum vitae suae annum superarant atque provectae aetatis incommoda jam persentiscunt. 3-o Mulieres praegnantes et lactantes; homines item gravibus laboribus occupati vei secus corpore debiles, infirmi, reconvalescentes, peregrinantes, in quantum peregrinatio gravi virium adstrictioni est juncta, verbo cuncti, quorum valetudinis aut laboris ratio iteratum ad satietatem cibi usum omnino deposcit. Relate vero ad legem abstinentiae Eeclesia filiorum suorum imbecillitati materna prorsus indulgentia sólet succurrere, atque signanter in Dioecesi curae Nostrae credita, vigore facultatum a S. Sede Apostolica obtentarum, Nostris ddo 5-ae Januarii 1853 encyclicis obsoniorum esurialium pinguedine suilla conditorum ac praeparatorum usum per tempus Quadragesimae usque Dominicam Palmarum inclusive, exceptis feriis sextis et sabbathis generatim cum eo indulsimus, ut Curati cum illis, qui fine obtinendae per Quadragesimam eduliis etiam carnalibus vescendi facultatis ad ipsos recurrerint, pro exigentia adjunctorum et indigentia personarum usque Dominicam Passionis vei Palma­rum inclusive, exceptis tamen feriis quartis, sextis et sabbathis Nostro possint nomine dispensare, imo pro ratione subversantis majoris necessitatis dispensationem hanc etiam ad ferias quartas — demtis Cinerum et quatuor temporum diebus, usque item Hebdoma­dae sacrae feriam quartam, exclusive intellectam, pro pastorali prudentia sua et con­scientiae discretione extendere. Eundem indultum hoc quoque anno sub cautelis in puncto 2-o, 3-o et 4-o memoratarum encyclicarum praescriptis elargimur, hortantes Vos in Domino, ut subdelegata Yobis dispensandi facultate non in destructionem, sed aedifica­tionem corporis Christi utamini, memineritisque, praevium in lege abstinentiae indultum ad Yosmet ipsos haud extendi, verum si qui e sonticis gravibusque rationum momentis relaxationem quampiam impetrare cupiverint, eam — praeter aegritudinis casum — scripto ad Nos recursu esse expetendam. Quibus praemissis transimus jam ad ea nuncu­panda, quae Nostram cumprimis provocant sollicitudinem. Quamvis relicta a majoribus nostris eximia pietatis, religiosi sensus, sinceraeque cum Deo unionis exempla in patria nostra necdum penitus interciderint : diffiteri tamen non possumus, quod fides illa vivificans mundum, quae teste Joanne Apostolo, dedit no­bis sensum, ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio ejus, (I. Joann. 5, 20)

Next

/
Thumbnails
Contents