Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

42 Summi Pontificis, tum plenariam Indulgentiam quatuor praecipuis festivis diebus Sanctis­simae Yirgini sacris, nempe Immaculatae Conceptionis, Nativitatis, Annunciationis, et Assumptionis, dummodo Sacramentali Confessione peracta, Eucharistiae Sacramento suscepto, atque ut supra orantes festis illis diebus, vei infra earum Festivitatum octavas visitent Templum , in quo ex designatione Ordinarii ereeta sit haec Pia Societas, ita tamen ut Episcopi in suis Dioecesibus ubi Socii reperiuntur alia Templa valeant ad praedictum eífectum designare. Denique concessit, ut omnes commemoratae Indulgen­tiae per modum suffragii applicari possint animabus in Purgatorio existentibus. Nos interea dum ex animo laetamur de mirifico hujusce Societatis incremento, pro eo quo fungimur munere vehementer optamus universum Orbis Catholici Clerum ejusdem Institutionis esse participem. Id vero probe consonat Summi Pontificis deside­rio,qui paterna gaudet charitate gregem sibi commissum sub auspiciis Immaculatae Virginis collocare, ut Fideles in tantis necessitatibus ac periculis de die in dies ingra­vescentibus Sanctissimam Dei Matrem habeant Patronam, et Tutelarem. Quare animad­vertentes in nonnullis Dioecesibus supradictam Auream Coronam expleri non posse, vei ob Sacerdotum penuriain, vei ob Missarum onera praesertim Capitulis, et Communitati­bus Religiosis inhaerentia, quibus ipsi gravantur, id cepimus consilii, ut firma primaeva Institutione reliqui Sacerdotes, quantum in ipsis est, aliquo Missarum numero valeant huic saluberrimo operi se ipsos associare. Facto igitur verbo cum Sanctissimo, omnes totius orbis Presbyteros maximo­pere exhortamur, ut si nequeant praefatae Aureae Coronae sese adscribere, velint tamen ad supradictum eífectum trés, aut duas, aut u nam saltem Missam ad libitum infra annum celebrare, neque hoc tenuissimum munus ipsos pigeat; pientissima enim Virgo Immacu­lata eos in suam clientelam accipiet, peculiaribus gratiis locupletabitur, et juxta cujus­cumque meritum copiosam recklet retributionem. Et quo fiant in hisce votis obsequendis alacriores, Sanctitas Sua rescripto diei decimae octavae Junii anni miilesimi octingen­tesimi quinquagesimi noni concessit cuique Sacerdoti ut supra celebranti Plenariam In­dulgentiam semel in mense lucrandam : omnibus vero utriusque sexus fidelibus Plena­riam Indulgentiam largitus est die Festő Purificationis Beatae Mariae Virginis sub iis­dem conditionibus, quae supra de aliis quatuor festivitatibus relatae sunt, quas omnes Indulgentias fidelibus quoque defunctis applicabiles benigne concessit. Precamur insuper unumquemque Sacrorum Antistitum, et Religiosarum Commu­nitatum Praesides, ut per viros eorum cura designandos praefatorum Sacerdotum sub­scriptiones colligant, easque centrali piae Societati in Urbe Romae constitutae significare velint, quo in generáles tabulas , vulgo Registra referantur, nec non de eorum obitu renunciare, ut ipsorum animae peculiari modo suffragia obtineant juxta mentem etiam Summi Pontificis piae Societatis Patroni. Ad Epistolarum vero commercia faciliora red­danda, exteri Episcopi poterunt per Apostolicae Sedis Nuntios, vei negotiorum Praepo­sitos eas mittere ad Eminentissimum Cardinalem a publicis negotiis Pontificis Maximi :

Next

/
Thumbnails
Contents