Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860
Patriarchae, Episcopi Orientales diversorum rituum, et Yicarii Apostoliéi eas transmittent S. Congregationi Propagandae Fidei : Religiosae Familiae per suos Provinciarum Praefectos communicabunt cum supremis eorum Moderatoribus, et hinc Epistolae hisce mediis ad centralem Societatem pervenient. Persuasum denique habemus Sacrorum Antistes, et Religio sarum Familiarum Moderatores pro egregia eorum religione, et zelo ad eadem Sacra praefatis de causis celebranda Sacerdotes sibi subditos pastorali solicitudine fore hortaturos, quorum exemplo christianus populus ad venerationem, pietatem sinceram, cultum singularem erga Virginem Immaculatam praestandum, ac fovendum inducatur. Etenim praesenti temporum injuria nihil esse poterit opportunius, nihil jucundius, nihil securius, quam ad potentissimum Dei Genitricis praesidium confugere; siquidem Purissima Yirgo materno afFectu, et peculiari auxilio non desinet suos tegere, et tueri cultores, qui inter caetera, atque admiranda Ejus privilegia Immaculatam Ipsius Conceptionem, tantopere Ei gratam, venerari, et celebrare gloriantur. — Dátum Romae ex Aedibus Yicariatus die vigesima octava Julii anni miilesimi octingentesimi quinquagesimi noni. C. CARD. PATRIZI, Episcopus Albanensis, Sanctitatis Suae in Urbe Vicarius et Piae Societatis Praeses. SACRAE OULATIOYES PRETIOSISSIMI SANGUINIS D. IV. J. C. PRO GRATIARUM ACTIONE OB DONA ET FAVORES QUIBUS SS. YIRGO MARIA DITATA FŰIT PRAESERTIM IN SUA IMMACULATA CONCEPTIONE. Aeterne, Clementissime Páter, Tibi ofFero pretiosissimum Sangninem Domini Nostri Jesu Cliristi in unione ac nomine Beatissimae et Immaculatae Virginis Mariae, et omnium Sanctorum in Coelis, omniumque Electorum in Terris ad gratias agendas propter omnia bona et dona, quibus ditasti tuam obedientissimam Filiam, praecipue autem in sua Immaculata Conceptione. OfFero Tibi etiam pretiosissimum Sangninem pro conversione peccatorum, pro exaltatione et propagatione Sacrosanctae Ecclesiae, pro conservatione et prosperitate Summi Romani Pontificis et secundum illius mentem. Glória Patri, etc. Verbum aeternum et incarnatum Tibi ofFero pretiosissimum tuum Sanguinem in unione ac nomine Beatissimae et Immaculatae Virginis Mariae, et omnium Sanctorum in Coelis, omniumque Electorum in Terris ad gratias agendas propter omnia bona et dona, quibus cumulasti tuam tibi addictissimam Matrem, praesertim vero in sua Immaculata Conceptione. OfFero Tibi etiam pretiosissimum tuum Sanguinem pro conversione omnium peccatorum, pro exaltatione et propagatione Sacrosanctae Ecclesiae, pro conservatione et prosperitate Summi Romani Pontificis et secundum illius mentem. Glória Patri, etc. Aeterne Spiritus Sancte Deus Tibi ofFero pretiosissimum Sanguinem Jesu Christi in unione ac nomine Beatissimae et Immaculatae Virginis Mariae, et omnium Sanctorum in Coelis, omniumque Electorum in Terris ad gratias agendas propter omnia bona et dona, quibus ditasti tuam fidelissimam Sponsam, potissimum autem in sua Immaculata Conceptione. OfFero Tibi etiam illum pretiosissimum Sanguinem pro conversione omnium