Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860
parum idonei quospiam fecere progressus, splendida munia expansis brachiis occupant. Insuper — auctoritas eléri, temporibus infaustae revolutionis infeliciter labefactata iuvenes — rei momentum parum ponderare asvetos tenuiter allicit. Desuper, domestica pietate passim laxata, spiritus mundi corda adolescentum tempestive occupat. Hinc penuria in numero, sed quod miserabilius b) penuria in idoneitate aspirantium. His accedit c) Multitudo officiorum sacerdotalium, et auctae fidelium ac temporum indigentiae. Si quando, praesenti certe aetate penes columbinam simplicitatem, serpentina prudentia opus est. Etenim non modo stabiliter obligant communes omni tempore sacerdotalis vocationis functiones : uti Missae sacrificii devota persolutio • breviarii conscientiosa recitatio; publica et privata institutio; sacramentorum dispensatio — sed insuper vitia actu diffusa reprimenda; errores actu vigentes eradicandi; impedimenta recentius nata superanda sunt. Quod totuin et numerum et idoneitatem sacerdotum requirit. — Unde haec necessitas Seminariorum minorum semper quidem, sed vei maximé, cum ecclesiam similis tribulatio pressit, aj ab ipsis quoque Summis Pontificibus et Episcopis palam declarata fűit. Patres Tridentini, prae oculis habitis etiam sui temporis calamitatibus saluberrime sanxerant, „ut singulae cathedrales .. ecclesiae.. certum numerum puerorum .. in collegio alere, ac religiose educare, et ecclesiasticis disciplinis instituere teneantur." (Sess. 23. c. 18. de Reform.) Pariter, gloriose Dei Ecclesiam gubernans Pontifex Pius IX. in sua ad omnes Patriarchas, Archi-Episcopos... encyclica (de dato 9. Novemb. 1846) cordialiter dixit : „Cum V. F., vestram sapientiam minimé fugiat, idoneos Ecclesiae ministros nonnisi ex optime institutis Clericis fieri posse, magnamque vim in recta horum institutione ad reliquum vitae cursum inesse, pergite omnes episcopalis Yestri zeli nervos in id potissimum intendere, ut adolescentes Clerici vei a teneris annis tum ad pietatem solidamque virtutem, tum ad litteras severioresque disciplinas, rite informentur." Eandem sententiam concilia provincialia, et Praesulum encyclicae repetunt, quorum voluntati conformiter similia instituta aut iam erecta sunt, aut erigenda sperantur. — Nec mirum, quod sacerdotes quoque in cura animarum constituti hanc indigentiam temporis ultro agnoscant, cum et illi clare videant e) fructus, quos defectus similium institutorum progerminat. II. Non est dubium, quod ad tam salutaris operis executionem clerus curatus et velit et possit concurrere —• sive moralem, sive temporalem existentiam, sive domesticam educationem qua vocationis clericalis vehiculum — respiciamus. 1. Moralem existentiam seminariorum minorum, intelligimus eam existimationem publicam, qua simile institutum ad finem melius assequendum gaudere debet; moralem vero concursum censemus illum influxum, quo ad florentiorem statum seminariorum Clerus curatus cooperatur. — Idcirco a) Clerus curatus ad hanc moralem existimationem similium institutorum procul dubio conferet : cum eius momentum perspicit, dignitatem