Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860
35 rectae educationis recognoscit, et ubi sermonis obiectum efficitur, de tali instituto nonnisi honorifice loquitur. Equidem non magna dexteritate, nec peculiari scientia opus est : ut contra sanctissima quaeque instituta eorumque organismum sinistra propagetur opinio, sed huiuscemodi sinistrae sententiae virus multo profundius agit, quam facile creditur. Quamprimum vita a legitima educatione divergit, illa in hanc periculose agit. Econtra nil magis moralem Seminariorum existentiam levat, quam Cleri curati de seminariis corde fota, et sincero ore depromta aequa, favorabilis, nobilis opinio : haec aspirantes allicit, alumnos maiori aestimio seminarii replet. Nihil sane tyronem sanctuarii in suae vocationis linea uberius confortat, quam si advertat: praesidia rectae clericalis vitae a Clero quoque Curato aestimari, huncque circa omnia quae in Seminario inculcantur (uti meditationem^ orationem, frequentiorem sacramentorum usum, adorationem SS. Sacramenti, cultum B. V., piam lectionem, rosarium, indulgentias, fugám occasionum. . .) cum educatoribus consentire, atque pietatis clericalis subsidia fore practicae sacerdotalis vitae ornamenta ac praesidia. — Unde et b) feriae autumnales, Curatorum omnem attentionem merentur. — Cumprimis c) singulus animarum pastor potest in eo ad hoc bonum opus concurrere, quod pueros in sua parochia constitutos vigili comitetur oculo, et quos e scholaribus ad statum sacerdotalem dispositionem habere adverterit paterna cura complexus, in hac vocatione debite foveat, a pravis exemplis, et consortiis arceat, parentum maiori vigilantiae commendet, et ad ministerium altaris frequentius applicet. 2. QllOd temporalcm existentiam Seminariorum minorum attinet, hanc in specifico determinare ad Praesulum consilia pertinet. Thesis illa generális: quod ad talem indigentiam sublevandam, etiam Clerus curatus concurrendum habeat, manifeste certa est. Ita loquitur a) Tridentina synodus *); b) Natura rei. — Idipsum loquitur c) Experientia. d) Hoc ipsum rei momentum exigit. Non enim iuvat, quantiscunque desideriis et suspiriis vigentia mala perstringere, nisi accedat operosa charitas, quae securim ad radicem applicet; frustra de uniorum quorumdam inhabilitate et humilitatis defectu loquimur, nisi nectamus sociam operám ad struendum pontem, quo emenso, clericalis educatio meliores fructus afferat. 3. Quod demum doiucsticani CdUCatiOíieni attinet; haec prudenti influxu disereti zdi pastoralis facile in vehiculum clericalis vocationis convertitur. Sane domus parentalis merito velut primum seminarium considerari potest, quod si male sit instructum, geanen clericalis vocationis suffocat, destruit. Contra vero, si bene instruatur velut aunm primam illarum virtutum suggerit, quas in seminario colere ac perficere facilis laber est. Hoc et experientia docet, qua duce manifeste constat: huius vei illius alumni dom>,sticam educationem debite decurrisse, quia ex illa adminus naturales virtutes, uti modejtiam, urbanitatem, fiduciam, sinceritatemve attulit, sine quibus nemo de supernatu*) Sess. 23. de Ref. c. 18. 3 *