Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

largissimis diffluxisse lacrymis, ita quidem, ut initio nec loqui posset corde et ore fere oppresso prae ingenti dolore ob offensam tara boni patris, quem nunc quo magis aesti­mare et ardentius amare incepit, offensum eo acerbius dolebat. Tandem cum ianx sat lacrymis, sat dátum esset doloribus, filius ad vocem reversus, incepit proposito suo con­formiter confiteri sua peccata, suumque ad gravissimam quoque satisfactionem, servilem nempe conditionem in patris domo subeundam promptum declarare animum. ~y. 21. Dixitque ei filius : Páter peccavi in coelum i. e. gravissime, et quod mihi maximé dolet coram Te adeo bono et amabili patre, non dolet mihi, quod peccaverim coram aliis et infamiam coram eis, eorumque iustam indignationem et despectum incur­rerim, quid mihi caeteri? illos non curo, sed Te solum, qui solus me fideliter dilexisti, licet Te solum ofFenderim sensu huius amorosi doloris vei dolorosi amoris dico : peccavi . . . coram Te, et ob tam gravem offensam iam non sum dignus vocari filius Tuus. Et filius voluisset ulterius prosequi, ut sibi proposuit et dicere : fac me sicut unum de mercenariis Tuis, servilem subire conditionem instar satisfactionis paratus sum, tantum in domo Tua possim degere, nam elegi abjeclus esse in domo Tua magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum. (Ps. 83.) Ast haec sensa verbis profari iam non potuit. Páter amantissimus confessionem eius adhuc patienter audivit, sed dum filius dixisset : iam non sum dignus vocari filius Tuus ulterius audire pláne non sustinuit, irruit itaque in verba eius, signifi­cans per hoc, se prorsus non posse facere, ut filius suus, licet profunde lapsus et dege­ner effectus, perdita filii dignitate in servorum detrudatur conditionem et, ut páter reapse ostendat, se hoc facere nolle imo velle in dignitatem filii restituere, novisque favoribus prosequi : y. 22. Dixit — páter ad servos suos; non ad unum, sed ad omnes, ut omnes filio reverso famulentur, eumque filiumfamilias revereantur : cíto proferte, non dicit tantum proférte, sed praemittit : cito, ostendens teneritudinem sui paterni affectus, nec dicit sto­lam aliquam, sed prímám i. e. pulcherrimam et índuíte illum, hoc tamen adhuc non suffi­cit, iubet filium non tantum vestiri, sed et ornari : date auulum ín manum eius et calcea­menta ín pedes ejus, ut possit expedite incedere. Praeterea, ut ostendat páter quantopere gaudeat de filii sui reditu, laetissimum mandat adornari convivium : f. 23. Et adducűe vítulum saginatum et occídite et manducemus et epulemur. Cau­sam addit : 24. Quia liic filius meas mortuus est et revixit : perierat et inventus est. Et cepe­runt epulari ad symplioniam et chorum, (ut v. 25. innuitur.) Tantis igitur amoris et laetitiae signis excepit páter inventum suum filium, quan­tis, seniorem et semper fidelem nunquam cumidaverat, ut ipse quoque livore et indigna­tione tabescens (v. 29 — 30.) conqueritur, sed iniuste sane. Licet enim plura amoris et laetitiae signa exhibuerit filio prodigo reverso, quam unquam seniori, non tamen prop­terea hunc minus diligebat ut 3l-o ipse quoque páter dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et si amoris mei erga te maximi vis noscere indicia en : omnia mea tua sunt. Sed cur

Next

/
Thumbnails
Contents