Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

30 de prodigo íratre meo adeo laetaris, sicut de me nunquam? 0 frli! non te propterea minus diligo, etsi de invento íilio actualiter magis laetari videar. Si pauper quidam duos habeat aut accipiat aureos, utrumque eodem gradu diligit, si tamen unum eorum perdat et rursus inveniat, de invento actualiter magis gaudet, licet eum pluris non aesti­met, quam eum, qui non perierat : sic et mihi. 32. Epulari et gaudere oporebat quia fráter Tuus hic mortuus erat et revixit; perierat et inventus est. Notandum autem imaginem et filii prodigi eiusque miseriae et patris ejus sic a Christo Domino depingi, ut in mundo visibili ac naturali realiter vix, ac ne vix quidem sive filius adeo infelix, sive Dominus adeo crudelis, qui nec de porcorum siliquis suo servo vesci permitteret, sive tandem páter tam amans et misericors, qui pessimum filiuin omnia sua dissipantem cum dissimulatione omnium eius scelerum absque levissimo ob­iurgationis verbo tani ingenti affectu, tamque multis signis amoris et gaudii exciperet sicut hic páter. Imagines hae nonnisi in morali mundo habent suam plenam veritatem, imaginem filii prodigi miserrimam solum peccator; civis illius crudelem imaginem solus daemon, aut malignus mundus, creatura, cui peccator adhaeret; tandem imagi­nem patris ainore et misericordia plenam solus Páter coelestis implet. Et hic fűit Christi Domini scopus per has imagines obtinendus , ut ex illis peccator agnoscat suum miserabilem statum sub tyrannico jugo diaboli et mundi, sive creaturae, cui Deo relicto perdite adhaeret, ne tamen agnita sua miseria de venia desperet, imo in spein erigatur, voluit Christus Dominus, ut ex imagine patris, aguo­scat infinitam Dei misericordiam, qui eum licet mortuum et perditum curare non desinit, ejus conversionem desiderat et saepius ipsum aspicit, dum ad poenitentiam sua gratia vocat, dum eum non tradit in reprobum sensum in passiones ignominiae ita, ut in iis quietem inveniat, sed facit, ut suam desolationem et miseriam sentiat, suisque praeveni­entibus gratiis eum ad cor reducit, et his gratiis cooperantem ad iustificationem dispo­nit per sui cognitionem, per timorem, spem, initialem amorem, detestationem peccati, firmumque emendationis propositum. Porro voluit Christus Dominus, ut ex hac imagine agnoscat peccator misericordiam Dei infinitam, quomodo ipsum sic dispositum, cum adhuc longe esset, in statu nempe iniustitiae, tamen videt illum et misericordia movetur et qui­dem videt oculis suis, qui non tantum contemplantur, sed et fortitudinem praebent iuxta illud (2. Paral. 16. 9.) Oculi Domini contemplantur unicersam terram et praebent fortitudi­nem. Sic ergo videt illum, ut simul confortet ad surgendum revertendum, confitendum, et satisfaciendum. Si autem contritio ejus sit tam magna, ut imago filii exhibet — satisfa­ctionis maximam partém, aut etiam totam clementer condonat, sicut Mariae Magdalénae indulsit dicens : Remittuntur ei pcccata multa (una cum poenis) quoniam multum dilexit. Cui autem minus dimittitur (de poena, nam peccatum semper totum dimittitur) minus (li ­ligit. Adeo misericors Deus erga peccatorem vere contritum, ut non tantum omnia eius spiritualia reparet damna, sed saepe novas adhuc et majores superaddat gratias. Dicit

Next

/
Thumbnails
Contents