Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860
28 bara inhumanitate tractantis, a quo certe, spcrare non potuit liberam dimissionem, utpote ad quam apud hebraeos quoque tantum anno sabbatico et iubilaeo tenebantur domini, sed quam legem ethnicus iste dominus (nam liebraei porcos non alebant) certe non reverebatur. Scivit ergo filius prodigus se non posse aliter ad patrem venire, nisi fuga, inscio et invito domino, porcisque relictis; sed ob tale factum, quam magnó se exponat periculo, non ignoravit. Sciebat quippe se facillime posse intercipi et tunc ad crudelem dominum absque omni liberationis spe reducendum, stigma sui domini (more apud ethnicos usitato) fronti suae inurendum, severiusque tractandum et custodiendum. Tertio deterritus fűit longitudine itineris et difficultate; erat enim in regione longinqua., ad quam venisse quidem facile erat cum substantia, sed nunc reverti instar profugi sine annona^ \'iribus insuper corporis diuturna fame exhaustis, difficillimum. Quarto deterrebatur summa illa confusione, quam expectandam liabuit in civitate natali, si ad illám pervenerit laceris et sordidis vestibus indutus, macié confectus et totus deturpatus. Sed licet onmia haec impedimenta prae octilis versarentur íilii prodigi, tamen magnamini resignatione et inperterrito animo fiducia in Deum locata dixit : Surgam et ibo ad patrem meum. Et mox sine mora, porcis relictis, invito et inscio domino celerrime profugit. Sic facit peccator vere contritus, nulla timet impedimenta, neminem curat, nisi patrem suum coelestem, non transigit cum sui peccati complice, non svaviter ei renunciat, sed cum aliqua crudelitate et cordis duritie rumpit de repente vitiosum nexum : compartem sui eriminis, tyrannicum sui cordis possessorem amplius nec videre cupiens. f, 20. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum páter ipsius. Prius vidit illum páter, quam ipse patrem, quod aliter sane fieri non potuit, quam ut páter dolens, de íilii discessu eiusque reditum ardenter desiderans, frequentissime exiverit in illám civitatis plagam, per quam filius suus discesserat, eumque rediturum sperebat. Et vidit illum páter, non dominus servum, nec fráter fratrem, sed páter optimus filium, filium lacerum, macié confectum, simul tamen contritum, poenitentem, patrem amare incipientem unde et misericordia motus est. Non se subtraxit, non iracundum exhibuit., non duris increpationibus aut illusoriis verbis filium excepit, nec deprecationis verba recitari desideravit, sed ut vidit filium páter morae impatiens, amore et compassione ingenti motus accurrens, non lente procedens, licet iam esset senex et fractus viribus, quas tamen paternus ipsi renovabat amor, sic igitur accurrens cecidit super collum ejus, in tenerrimi, ineffabilis amoris indicium , non simpliciter excepit eura verbis pacificis, quod iam in se multum fuisset, nec simpliciter eum osculatus est, sed cecidit super collum ejus super collum sordidi et prae sordibus,porcorum foetorem adhuc redolentis, prorsus deturpati, dilacerati, imaginem patris iam vix exhibentis íilii, et osculatus est eum, non semel ut cogitare licet ob adeo tenerum huius optimi patris aífectum, sed saepius nec siccis oculis, sed in affectuosissimas lacrymas solutis quas ex illis ciebat iam amoris, iam compassionis, iam gaudii aífectus. Sed et filium tam sincere conversum, dum tantum, et tam inexpectatum patris sui amorem considerasset, possumus nobis cogitare , totis suis visceribus commotum