Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

desiderium suum carnale e siliquis voluptatum impurarum, quas solum porci, porcinae indolis homines manducant; sed saepe nec hoc potest obtinere, quia aut occasio aut mé­dia desunt infelici peccatori ad has abominandas perveniendi voluptates et nemo illi dabat, aut si etiam perveniat, nemo tamen illi potest dare tantum, quo posset saturari nam non saturatur oculus visu, nec auris auditu (rerum temporalium) impletur. Eccl. 1, 8. Sed semper magna Dei gratia est, dum non tradit peccatorem in passiones igno­miniae, in reprobum sensum ita, ut in terrenis voluptatibus quietem inveniat, ut tradidit illos infelices, de quibus Apostolus (ad Rom. 2.) loquitur, sed facit sua gratia, ut animi sui egestatem sentiat, hac enim via iuxta illud Isaiae (28, 19.) Tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui, redibit ad intelligentiam , quod nempe : Vanitas vanitatum et omnia vanitas praeter amare Deum et illi soli servire. Th. a K. I. 1, 3. Ita et filius prodigus : y. 17. In se autem reversus dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus; ego autem hic fame pereo! Primus gradus iustificationis est excitante et adiu­vante divina gratia in se reverti, et peccatorem se esse intelligere. (Conc. Trid. Sess. 6. cap. 6.) Tunc peccator statum iustitiae cum statu peccati conferendo dicit : quanti merce­narii , quanti iusti, qui Deum amant, eique serviunt pro mercede vitae aeternae in domo Patris coelestis, nempe in Ecclesia Christi abundant panibus, i. e. gratiis, virtutibus et et consolationibus spiritualibus, ego autem hic in statu peccati fame gratiarum virtutum et bonorum operum penuria pereo in aeternum.Et modo iam in altero gradu est iustifica­tionis, ubi scilicet divinae iustitiae timore utiliter concutitur. (Conc. Trid. ibid.) Sed mox procedit ad gradum tertium, dum nempe ab hoc divinae iustitiae timore, quo utiliter concutitur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo in spem erigitur fidens Deum sibi propter Christum propitium fore, illumqtie tamqnam omnis iustitiae fontem dilige­re incipit dicens : J. 18. Surgam et ibo ad Patrem meum. Ac propterea movetur adversus peccata per ódium aliquod et detestationem. Surgam inquit, de hoc detestabili vitiorum coeno, in quo jacebam et dormiebam. Denique proponit inchoare novam vitám et servare divina mandata : Ibo ad patrem meum inchoabo novam vitám , servabo Dei mandata. Proponit porro média quoque iustiíicationis, peccatorum nempe suorum sacrámentalem confessionem suo tempore faciendam. Dicam Ei : páter peccavi in coelum et coram Te etquidem confessionem humi­lem: iam non sum dignus vocari filius tuus; item cum animo ad satisfactionem parato, hinc se oífert ad humilia opera servilia, instar satisfactionis peragenda : fac me sicut unum de mercenariis tuis. 20. Et surgens venit ad Patrem suum. Non contentus proposuisse, nec surrexisse, — quod firmiter proposuit, constanter executus est, multis licet et gravibus impedimentis deterritus. Primo quidem servitio, quo se obstrinxit ad pascendos porcos, et quo se velut mancipium (nam rerum inopia pressus, seipsum more antiquorum orientalium ven­didit) solvere non potuit. Secundo deterritus fűit crudelitate sui domini ipsum tam bar­2 *

Next

/
Thumbnails
Contents