Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860
repente in statura peccati sed gradatim : primo rumpit nexum cum patre, dum ncgligit orationein : ignorans divinae gratiae neceasitatem ad perseverandura in virtute, et putans se sibi sufficere, seipsum sine Deo regere posse: sed in hocce stadio primo, ubi jam non orat, adliuc aliquam etsi frigidam Dei memóriám et timorem retinet, quibus cohibetur, ne audacius peccet. Quia tamen a suis concupiscentiis pulsatur, quas sequi Dei memória prohibetur, recedit a conspectu Dei per ejus oblivionem, peregre proficiscitur, dum fugit conciones, ecclesias, confessiones, pios libros et proborum conversationem, donec tandem pervenit in regionem longinquam peccati et diaboli, et ibi dissipat substantiam suam, virtutes et gratias supernaturales, omnes quoque dotes suas naturales in quantum iis non ad Deum diligendum utitur, sed ad mundana, carnalia amanda abutitur. Dissipat autem vivendo luxuriose. Hoc vitium specialiter notavit Christus Dominus, tum ideo, quod sit iuventutis vitium, tum ideo, quod sit maximé universale, et causa damnationis plurimorum. fi. 14. Et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa. Dum Christianus dissipat Dei gratiam , quae est cibus, potus, lumen vestis animae, oritur in statu peccati fames valida i. e. magna penuria gratiarum et virtutum. Et ipse eoepit egere. Sensit prodigus filius suam egestatem. Et hoc Dei gratia est, dum non sinit, ut peccator in scelerata vita quietem inveniat ut Jer. 2. 19. dicit Dominus : „Aversio tua increpabit Te. Scito et vide, quam maliim et amarum est reliquisse Te Dominurn Deum tuurn et non esse timorem mei apud te. fi. 15. Et abiit, non redivit, ad patrem suum optimum, sed abiit alibi consolationem quaesiturus, et adkaesit, non simpliciter accessit, sed affectuosissime adhaesit, quasi adglutinatus est uni eivium regionis illius, qui non tantuni bonus non fűit, non tantum ipsum non araavit ut páter, quem reliquit, sed fűit crudelissimus, et adolescentem hunc quein ex nobili domo ortum esse scivit, abiectissime tractavit: misit illum in villám suam, non ut eius fors oeconomum, seu villicum ageret, sed ut vilissimo fungeretur munere, ut pasceret porcos. Et pro quali mercede? Stipendium nullum ipsi dedit, nec cibum, nisi fors exiguum qui famem ipsius sedare non posset, hinc „cupiebat implere ventrem suum de siliquis.quas porci manducabant 1 1, sed nec de his permissum est ei sumere, nemo illi dabat. Vix e.st tanta crudelitas alicuius Domini erga suos servos ín quotidiana vita, sed talis imago debebat pingi, ut repraesentetur peccatoris stultitia et miseria nec non daemonis et mundi tyrannismus ac fallacia. Etiam peccator saepe incipit egere, sentit amare reliquisse Dominum Deum suum, non tamen ad Eum revertitur, sed abit et adhaeret amore et impetu multo majori, quam Deo antea, adglutinatur uni civium regionis illius i. e. diabolo in aliqua persona aut alia re quam usque ad deperiendum diligit summa sane cum insipientia, diligit enim crudelem tyrannum infernalem, qui etsi sciat eum ex nobili domo Dei, et Ecclesia ortum, Deique filium esse, tamen mittit illum in villám suam, in hunc scilicet mundum malignum, ut pasceret porcos, ut serviret suis porcinis, iinpuris concupiscentiis , quibus semet desperatione tradit, et cupit implere ventrem, explere