Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

tione excitati, eadem occasione quamdam novam revelationem acceperunt, eamque mox proponere jussi sunt. Ad 2-1IIH. Christus Dominus per hanc parabolam descripsit populi gentilis per filium prodigum designati defectionem a Deo ad idololatriam aliaque inde enata scelera praesertim carnalia, quibus Dei dona et naturalia et supernaturalia dissipavit, in mi­serrimum statuui moralem delapsus est, ita, ut ipse quoque sentiret suam egestatem spirituálém. Adumbrat porro populi hujus illám promtitudinem, quae de regione longin­qua idololatriae et aliorum scelerum, de servitute diaboli redivit in domum Patris coele­stis, seu in Ecclesiam, enarrat gratias et virtutes, quibus populus gentilis in Ecclesia Dei fűit ornatus, et laetitiam ejus spirituálém nec non angelorum gaudium de illius conver­sione. In imagine filii senioris Judaico populo voluit ob oculos ponere livorem illum, quo gentilium vocationem et suseeptionem in Ecclesiam consideravit, et quo exacerbatus in eandem Ecclesiam nec voluit intrare usque in hodiernam diem. Sortem vero utriusque populi in hac parabola Christus Dominus sic potuit pro sua divina sapientia allegorice adumbrare, ut simul tropologico i. e. morali sensu, anima peccatrix in hac parabola posset agnoscere suum lapsum, miseriam et conversionis modum, nec non ineffabilem Dei misericordiam eam expectantis, in gratiam recipientis, et maximis donis cumulantis; si vere poenitens ad ipsum redierit. f. 11. Ait autem Christus Dominus : Homo quidam habuit duos /ilios. Homo qui­dam, seu Páter, Deus Páter habuit et habét duos filios, duplicis generis fkleles in Eccle­sia, nempe justos, qui perseveraturi sunt in sua innocentia baptismali, et alios, qui in eadem non sunt perseveraturi. f. 12. Et dixit adolescentior i. e. junior : iuvenilem notat aetatem tamquam ad vitia magis proclivern, et ut innuat hanc praesertim esse custodiendam tum in nobis, tum in aliis ordinarie : „Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit non recedet ab ea. u Prov. 22. 6. Páter, da mihi portionéra substantiae quae me contingit. Notatur hominis superbia principium omnis peccati, qua inflatus vult esse independens a Deo, ab ejus disciplina in Evangelio contenta, et regi secunduin ductum propriae rationis,aut rectius iuxta suas concupiscentias; dona Dei naturalia, et supernaturalia grato animo non recognoscit, ea sibi arroganter adscribit, quasi eum iure contingerent. Et páter „divisit Mis substan­tiam. u Deus enim sinit hominem libere agere, nam liberum creavit ipsum. f. 13. Et non post multos dies congregatis omnibus adolescentior jilius peregre pro­fectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. Non ergo statim profectus est, sed gradatim reliquit patrem, primo solum domum patris, sed adhuc non civitatem ipsam, mansit in conspectu patris, cuius tamen timore detentus iuxta sua iuvenilia desideria vivere non potuit, sed hoc est quod ei displicuit, quod diu ferre non potuit, ideo, ut conspectu patris sit remotior et securius possit agere cum sua substantia, profectus est in regionem longinquam. Homo etiam de statu iustitiae non labitur Ciro. Lilltrit 1860. Nr. IV. o

Next

/
Thumbnails
Contents