Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

24 in mentem revocatione, seu de inspiratione est sermo, quae ergo non potest dici mera prae­servatio ab errore, sed positiva suggestio. 3. Dictuni S. Petri Apostoli : „omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit, non enim voluntate humana est adlata aliquando prophetia, sed Spiritu S. inspi­rante (hypo pnevmatos hagio pheromenoi, gr. uno Tzveu/iaToq áyiu> tpspo^voc a Spiritu S. ducti) locuti sunt Sancti Dei homines í l (II. Petri 1, 21.) Hie activitas seriptoris non hu­manae voluntati, sed ductui Spiritus S. tribuitur; iam vero hic ductus, ut per se patet, fűit positivus. 4. Usus loquendi Ecelesiae in concilio congregatae, quo Scripturas ss. dictante Spiritu S. ad nos pervenisse, earumque auctorein Deum esse dicit (Trid. Sess. 4. Decr. de Scripturis Can.) et Scripturas communiter Verbum Dei, eloquium divinum appellat. Hic usus loquendi sat manifeste innuit fidem Ecclesiae de positivo Dei influxu adminus quoad selectum rerum et sententias, harumque contextum. 5. Usus loquendi Ecclesiae antiquae dispersae in Scriptis ss. Patrum exhibitus : Sic S. Augustinus — ut paucos commemoremus — ait : „non immerito, duin illa scriberent, eis Deum vei per eos locutum u tot sanctique populi crediderint. Item Gregorius M. apellat S. Scripturam : „Epistolam Dei omnipotentis ad creaturam suam." Et Origenes : „Spiritus S. est qui loquilur in Scripturis. u Cassiodorus : Has siquidem litteras non ratio liumana reperit, sed hominibus ss. virtus divina infundit. 6. Scopus Scripturis a Deo positive praefixus, qui exigit etiam positivum ipsius influxum, in Scriptores ss. tam ut scribant, tam etquidein ut scopo Dei conformiter scribant, adeoque res et sententias tali ordine ac contextu atque saepe recte talibus ver­bis, quae necessaria erant ad scopum Dei per Scripturas obtinendum. 7. Tandem non solum res, harumque selectum, sed sententias quoque harumque constructionem, imo saepe verba quoque ipsa horumque coordinationem in locis, prae­sertim dogmaticis praerogativas et dotes verae Ecclesiae continentibus; verbo textum ipsum esse a Spiritu S. ostendit praegnans indoles, profundus sensus singularum senten­tiarum ac verborum, quae ab illis illiteratis viris descendere non potuerunt, prout neque ille prorsus singularis character, potestas energia loquendi, simplicitas cum sublimitate sermonis biblici, cui similem in nullo humano invenire licet libro sive coaevoruin, sive tardiorum, quive nonnisi ex positivo Spiritus S. influxu potest explicari, qui tamen influ­xus simul mirabili modo singulorum scriptorum culturae ac indoli sic semet accomoda­vit, ut in libris ss. et horum scriptorum typus et Deitatis sigillum appareret, totaque scriptura, sicut omnia redemtionis opera, esset opus divino-humanum, in quo perficiend o plus Deo 3 quam hominibus sit tribuendum. Inspiratio autem haec non est confundenda cum revelatione, hac enim legatis Dei nova , inaudita manifestabantur, per inspirationem vero iam ex antea auditis suggessit Spiritus S. ore vei scriptotenus proponenda. — Interdum tamen revelatio coincidit cum inspiratione, quando ss. auctores, in specie Prophetae ad proponenda iam audita inspira-

Next

/
Thumbnails
Contents